PL 32, col. 88
Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne
qui secundum haec praecepta non aut deprehensus in peccato,
aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi in vino
et carnibus, multi lavantes in balneis inventi sunt. Sed
haec audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduxisse
approbati sunt, ita ut hinc plane dubitare non possim.
Sed sit et haec magis fama quam verum. Vidi ipse
non solus, sed cum iis qui partim jam illa superstitione
liberati sunt, partim adhuc opto ut liberentur; vidimus
ergo in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima,
non unum, sed plures quam tres Electos simul,
post transeuntes nescio quas feminas tam petulanti gestu
adhinnire, ut omnium trivialium impudicitiam impudentiamque
superarent. Quod de magna venire consuetudine,
atque illos inter se ita vivere, satis eminebat,
quandoquidem nullus socii praesentiam veritus, omnes
aut certe pene omnes eadem teneri peste indicabat. Non
enim erant hi ex una domo; sed diverse prorsus habitantes,
ex eo loco ubi conventus omnium factus erat,
pariter forte descenderant. Nos autem graviter commoti,
graviter etiam questi sumus. Quis tandem hoc vindicandum,
non dicam separatione ab ecclesia, sed pro
magnitudine flagitii, vehementi saltem objurgatione, arbitratus
est? Et haec erat omnis excusatio impunitatis illorum,
quod eo tempore, quo conventicula eorum lege publica
prohiberentur, ne quid laesi proderent metuebatur.
Id etiam nobis responsum est, cum ad ipsos primates detulissemus
conquestam nobis esse mulierem, quod in conclavi,
ubi cum aliis feminis erat, de illorum scilicet sanctitate
secura, ingressis Electis pluribus, et ab uno
lucerna exstincta, incertum cujus eorum, in tenebris appetita
esset amplexu, et coacta in flagitium, nisi subsidio
clamoris evasisset. Hoc nobis quoque notissimum
nefas, de quanta consuetudine venisse arbitrandum est?
Et hoc factum est ea nocte, qua festae apud vos vigiliae
celebrantur [De Moribus Manich., n. 68-70] . Quod attinet
ad interdictionem, qua Manichaei vetiti sunt conventus
agere, exstat ea de re lex a Valentiniano imperatore
lata anno trecentesimo septuagesimo secundo:
quamvis hic princeps ita ingenio comparatus esset, ut
cuique liberam religionis optionem ejusque usum facile
relinqueret. Suspicionibus vero januae quantae aperiebantur,
pergit Augustinus, cum eos invidos inveniebamus,
cum avaros, cum epularum exquisitarum avidissimos,
cum in jurgiis frequentissimos, cum de rebus
exiguis mobilissimos? Non utique arbitrabamur eos temperare
posse, a quibus se temperare profitebantur,
quando latibula et tenebras invenirent. Duo quidam
erant existimationis satis bonae, facili ingenio, atque in
illis suis disputationibus principes nobis amplius quam
caeteri familiariusque conjuncti. Quorum unus, qui propter
studia etiam liberalia nobis arctius adhaerebat, hic
nunc ibi esse presbyter dicitur: hi sibi graviter invidebant,
et objiciebat alter alteri, non accusatione manifesta,
sed sermone apud quos poterat, et susurris, ab eo
violenter attentatam cujusdam Auditoris uxorem. Ille
autem se purgans, interim apud nos alium ejusdem sceleris
Electum criminabatur, qui apud eumdem Auditorem,
quasi amicus fidissimus habitabat: quem quoniam
subito ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat