PL 32, col. 89

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

mulieri et adultero ab illo inimico atque invido consilium
datum, ut illa sibi conflaretur calumnia, ne si quid proderet,
crederetur. Angebamur nos, et molestissime ferebamus,
quod etiamsi de appetita muliere incertum erat,
livor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non inveniebamus,
apparebat acerrimus, et alia conjicere cogebat.
Postremo in theatris Electos et aetate, et, ut videbantur,
moribus graves, cum sene presbytero saepissime
invenimus. Omitto juvenes, quos etiam rixantes pro scenicis
et aurigis deprehendere solebamus; quae res non
mediocri argumento est, quomodo se possint continere
ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint,
quae illos Auditorum suorum oculis ostentat et prodit
erubescentes atque fugitantes. An vero illius etiam sancti,
ad cujus disputationes in ficariorum vicum ventitabamus,
tantum illud flagitium proderetur, si virginem sanctimonialem
mulierem tantum, non et praegnantem facere
potuisset? Sed occultum et incredibile malum crescens
uterus latere non passus est. Quod cum mater
fratri juveni prodidisset, acerrime dolens, religionis tamen
nomine ab accusatione publica revocatus est; perfecitque
ut ille (non enim hoc ferre quisquam posset), de
illa ecclesia pelleretur: et ne impunita res omnino esset,
cepit consilium, ut adjunctis sibi amicis, hominem pugnis
calcibusque concideret [Ibid., nn. 71, 72] .
2. In hanc rem adhuc maxime insignem refert historiam,
quae quidem usque adeo percrebuerat, ut ad
absentes etiam longeque positos fama vulgante perveniret.
Contigit illa Romae cum ab ea urbe abesset
Augustinus, qui rem omnem gestam, a familiari suo
probae fidei viro, oculato ejus teste, cognovit: nonnullisque
insuper idem eadem serie referentibus, cum
Romam postea venisset, compertam omnino exploratamque
sibi fuisse testatur. Illam ipse narrat hunc in
modum: Quidam vester Auditor (Manichaeos alloquitur)
in illa memorabili abstinentia nihilo Electis cedens, qui
et liberaliter institutus esset, et vestram sectam copiose
vellet et soleret defendere, molestissime ferebat, quod ei
vage pessimeque habitantium passimque viventium Electorum
mores perditissimi saepe disputanti objiciebantur.
Cupiebat itaque, si fieri posset, omnes qui secundum illa
praecepta vitam degere parati essent, congregare in domum
suam, et suis sumptibus sustinere. Erat enim et non
mediocris pecuniae contemptor, et non mediocriter pecuniosus.
Querebatur autem impediri tantos conatus suos
episcoporum dissolutione, quibus adjuvantibus implere
debebat. Interea vester episcopus quidam, homo plane,
ut ipse expertus sum, rusticanus atque impolitus, sed
nescio quomodo, ea ipsa duritia severior in custodiendis
bonis moribus videbatur. Hunc diutissime desideratum,
et aliquando praesentem arripit iste, exponit homini voluntatem
suam: laudat ille atque consentit, placet ut in
domo ejus prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum
est, eo congregati sunt Electi omnes, qui Romae esse potuerunt.
Proposita est vivendi regula de Manichaei epistola.
Multis intolerabile visum est; abscesserunt: remanserunt
tamen pudore non pauci. Coepit ita vivi ut placuerat, et
ut tanta praescribebat auctoritas: cum interim Auditor
ille vehementer omnes ad omnia cogeret, neminem tamen
ad id quod non prior ipse susciperet. Interea rixae inter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.