PL 32, col. 93

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

quaesitam ex occulto aliquo genere litterarum, sed de
medio sumptam tenebat. Verum quia Tullii orationes
aliquot, unaque paucissimos Senecae libros, poetarum
etiam nonnulla, ac si quae essent a suae sectae tractatoribus
eleganter et ornate scripta, lectitaverat, usu
atque exercitatione continua non mediocrem indeptus
erat dicendi facultatem, eo ad decipiendum incautos
aptiorem, quo magna animi moderatione et naturali
quodam lepore condiebatur [Conf. lib. 5, cap. 6,
n. 11] . Tametsi enim serius ad dicendi artem accessisset;
ut erat tamen ingenio acer et callidus [Contra
Faustum, lib. 21, cap. 10] , vultu ad modestiam composito,
eloquio dulci ac blando [Conf. lib. 5, cap. 6,
n. 10] , vulgaria quaeque ac trita multo suavius multoque
jucundius garriebat. Ob eam suaviloquentiam non
paucis magnus diaboli laqueus exstitit Catholicis [Ibid.,
cap. 3, n. 3] ; suisque multo maximus magister est
habitus, quibus eo sapiens ac prudens, quo disertus
atque eloquens videbatur. His quibuscumque eloquentiae
praesidiis instructus, librum scribere ausus
est, quo adversum Legem et Prophetas et eorum
Deum, et Incarnationem Christi lingua sacrilega
impie invehitur: ac ne Scripturis Novi Testamenti
revincatur, eas quoque falsatas esse his locis, quibus
praepediri se posse sentit, praefidenter asseverat.
Cum autem liber in Augustini manus pervenisset,
eum continuo de verbo ad verbum confutavit: quo
factum est ut eumdem librum etiam nunc haberemus.
En qualis quantusve fuerit nominatissimus ille Faustus,
quem Augustinus toto ferme novennio adeo cupide
exspectavit, futurum sperans, ut is quem veluti coelo
delapsum hominem celebrabant Manichaei, scrupulum
omnem, quo dudum pungebatur, animo evelleret.
Quod quidem multo felicius contigit, quam ab eo putabatur:
ille enim ipse Faustus, qui multis laqueus
mortis exstitit, inquit, meum, quo captus eram, relaxare
jam coeperat, nec volens, nec sciens [Ibid., cap. 7, n. 13] .
6. Jam Faustus Carthaginem venerat, cum Augustinus
annum aetatis ageret undetrigesimum, quem
idibus novembris anno Christi trecentesimo octogesimo
secundo inierat. Et si vero quam ille de se concitarat
exspectationem, haud omni ex parte sustinere
tuerique posset; erat ei tamen eloquentia famae non
impar, qua se quoque primo auditu magnopere delectatum
fuisse non diffitetur Augustinus. Delectabar
autem, ait, et cum multis, vel etiam prae multis laudabam
ac efferebam [Ibid., cap. 6, n. 11] . Quanquam, ut
erat aequus rerum aestimator, uberem illam dicendi
facultatem, quam meritis laudibus prosequebatur, acri
judicio ab rerum veritate discerneret. Moleste interea
ferebat, nullam sibi esse copiam, hominem publica in
concione dicentem interpellandi, atque alternis cum
eo familiariter disserendi, quo oborientes animo difficultates
invicem excuterent. Cum primum vero hujus
sese dedit opportunitas, illum cum familiaribus suis
frequens convenit, eosque scrupulos qui se angerent,
cum eo communicavit. Protuli, inquit, quaedam quae
me movebant: expertus sum prius hominem expertem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.