PL 32, col. 94
Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne
liberalium disciplinarum, nisi grammaticae, atque ejus
ipsius usitato modo [Conf. lib. 5, cap. 6, n. 11] . Desperatio
exinde ingens, fore unquam ut Faustus eos
animi aestus, quibus laborabat Augustinus, sedaret,
aut nodos quaestionum quibus praepediebatur exsolveret.
Vehementer scilicet cupiebat, rationes mathematicas,
quas quidem in philosophorum commentariis
legisset, cum iis quae Manichaei libris continebantur,
conferre, explanarique sibi an motus coelestes conversionesque
siderum, aeque certo ex illius sectae
opinione atque ex astrologorum disciplina explicari
possent. Sed ad ea cum ventum esset, Faustus tenuitatis
suae conscius, ac, quod habet Augustinus, non
usquequaque imperitus, imperitiae suae modeste se
excusavit, neque disputationis aleam subire ausus est.
Gratior fuit atque acceptior Augustino modesta illa
confessio, quam aliorum ejusdem sectae inverecunda
temeritas, conantium ea docere quae nescissent unquam.
Quam animi moderationem in caeteris quoque
subtilioribus ac difficilioribus quaestionibus prae se
tulit, constanterque retinuit Faustus; indeque multo
plus gratiae iniit ab eodem Augustino, quam si vel garrula
loquacitate Manichaei mendaciis veri speciem induisset,
aut etiam inquisitioni plane satisfecisset.
Pulchrior enim recte judicanti videbatur ea animi
temperantia, quam ipsa rerum de quibus quaerebat,
aperta cognitio [Ibid., cap. 7, n. 12] . Officiose nihilominus
atque humaniter Fausto morem gerens Augustinus,
aut cum eo familiariter de arte rhetorica disceptare
coepit, aut insimul legere quae ille in primis
audire optaret, aut quae ejus ingenii facultati magis
congruere sibi viderentur. Deferbuit subinde studium
illud ingens, quo flagraverat in Manichaei doctrinam,
omnisque illico spes concidit reperiendorum in ea
secta hominum, qui eas quaestiones enodarent, quibus
solvendis celebratissimus ille Faustus impar fuisset.
Quamobrem eo cognito, omnem in ea haeresi proficiendi
curam abjecit. Fluctuabat animo cunctabundus
in eodem luto haesitans, eaque cunctatio major in dies
oboriebatur, ex quo Faustus copiam illi fecerat secum
colloquendi, neque porro exspectationi responderat
[De Utilitate credendi, n. 20] . Atque haec videri potest
meta novem illorum annorum quibus Manichaeis adhaesisse
se scribit, uti a nobis superius observatum est
[Supra, cap. 6, nn. 4, 5] . Quanquam id aetatis haud
omnino se ab eorum societate sejunxerit: Sed quasi
melius quidquam non inveniens, inquit, eo quo jam quoquo
modo irrueram, contentus interim esse decreveram,
nisi aliquid forte quod magis eligendum esset eluceret.
[Confess. lib. 5, cap. 7, n. 13] . Sic animo affectus erat,
cum relicta Africa Romam petiturus trajecit in Italiam:
quod iter cum statim ab habito cum Fausto sermone
commemorat [Ibid., cap. 8, n. 14] , indicare videtur, id
se anno aetatis suae vigesimo nono vergente, per litterarias
forsitan inducias anni trecentesimi octogesimi
tertii, suscepisse: quanquam revera nihil obstet quominus
susceptum ab ipso sub ineuntem hunc eumdem
annum Christi existimetur.
LIBER SECUNDUS.
De Augustini profectione in Italiam, et de rebus ibi ab eo gestis usque ad suum in Africam reditum.