PL 32, col. 961

De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

inanissimae gloriae, quod ita nihil intus plenum atque
solidum habet, ut inflatos sibi superambulantes succrepante
fragili solo demergat ac sorbeat, eisque in
tenebras revolutis, eripiat luculentissimam domum,
quam pene jam viderant?
4.
Quae cum ita sint, accipe, mi Theodore, namque
ad id quod desidero, te unum intueor, teque aptissimum
semper admiror; accipe, inquam, et quod illorum
trium genus hominum me tibi dederit, et quo
loco mihi esse videar, et abs te cujusmodi auxilium
certus exspectem. Ego ab usque undevigesimo anno
aetatis meae, postquam in schola rhetoris librum illum
Ciceronis, qui Hortensius vocatur, accepi, tanto
amore philosophiae succensus sum, ut statim ad eam
me transferre meditarer. Sed neque mihi nebulae defuerunt,
quibus confunderetur cursus meus; et diu,
fateor, quibus in errorem ducebar, labentia in oceanum
astra suspexi. Nam et superstitio quaedam puerilis
me ab ipsa inquisitione terrebat: et ubi factus
erectior, illam caliginem dispuli, mihique persuasi
docentibus potius quam jubentibus esse credendum;
incidi in homines quibus lux ista quae oculis cernitur,
inter summa et divina colenda videretur. Non
assentiebar, sed putabam eos magnum aliquid tegere
illis involucris, quod essent aliquando aperturi. At
ubi discussos eos evasi, maxime trajecto isto mari,
diu gubernacula mea repugnantia omnibus ventis in
mediis fluctibus Academici tenuerunt. Deinde veni in
has terras; hic septentrionem cui me crederem didici.
Animadverti enim et saepe in sacerdotis nostri,
et aliquando in sermonibus tuis, cum de Deo cogitaretur,
nihil omnino corporis esse cogitandum, neque
cum de anima: nam id est unum in rebus proximum
Deo. Sed ne in philosophiae gremium celeriter advolarem,
fateor, uxoris honorisque illecebra detinebar;
ut cum haec essem consecutus, tum demum me, quod
paucis felicissimis licuit, totis velis omnibusque remis
in illum sinum raperem, ibique conquiescerem.
Lectis autem Platonis paucissimis libris, cujus te
esse studiosissimum accepi, collataque cum eis, quantum
potui, etiam illorum auctoritate qui divina mysteria
tradiderunt, sic exarsi, ut omnes illas vellem
anchoras rumpere, nisi me nonnullorum hominum
existimatio commoveret [(Conf. lib. 7, capp. 9, 20)] .
Quid ergo restabat aliud, nisi ut immoranti mihi superfluis,
tempestas quae putabatur adversa, succurreret?
Itaque tantus me arripuit pectoris dolor, ut illius
professionis onus sustinere non valens, qua mihi velificabam
fortasse ad Sirenas, abjicerem omnia, et
optatae tranquillitati vel quassatam navem fissamque
perducerem.
5.
Ergo vides in qua philosophia quasi in portu navigem.
Sed etiam ipse late patet, ejusque magnitudo
quamvis jam minus periculosum, non tamen penitus
excludit errorem. Nam cui parti terrae, quae profecto

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.