PL 32, col. 962

De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

una beata est, me admoveam, atque contingam,
prorsus ignoro. Quid enim solidum tenui, cui adhuc
de anima quaestio nutat et fluctuat? Quare obsecro te
per virtutem tuam, per humanitatem, per animarum
inter se vinculum atque commercium, ut dexteram
porrigas. Hoc autem est, ut me ames, et a me vicissim
te amari credas charumque haberi. Quod si impetravero,
ad ipsam beatam vitam, cui te jam haerere
praesumo, parvo conatu facillime accedam. Quid autem
agam, quove modo ad istum portum necessarios
meos congregem ut cognoscas, et ex eo animum
meum (neque enim alia signa invenio quibus me
ostendam) ut plenius intelligas, initium disputationum
mearum, quod mihi videtur religiosius evasisse,
atque tuo titulo dignius, ad te scribendum putavi, et
ipso tuo nomine dedicandum. Aptissime sane; nam
de beata vita quaesivimus inter nos, nihilque aliud
video quod magis Dei donum vocandum sit. Eloquentia
tua territus non sum; quidquid enim amo, quamvis
non assequar, timere non possum: fortunae vero
sublimitatem multo minus; apud te enim vere,
quamvis sit magna, secunda est; nam quibus dominatur,
eosdem ipsos secundos facit. Sed jam quid afferam,
quaeso te, attende.
6.
Idibus novembris mihi natalis dies erat: post tam
tenue prandium, ut ab eo nihil ingeniorum impediretur,
omnes qui simul non modo illo die, sed quotidie
convivabamur, in balneas ad consedendum vocavi;
nam is tempori aptus locus secretusque occurrerat.
Erant autem, non enim vereor eos singulari benignitati
tuae notos interim nominibus facere, in primis nostra
mater, cujus meriti credo esse omne quod vivo;
Navigius frater meus, Trygetius et Licentius, cives et
discipuli mei; nec Lastidianum et Rusticum consobrinos
meos, quamvis nullum vel grammaticum passi
sint, deesse volui, ipsumque eorum sensum communem,
ad rem quam moliebar, necessarium putavi.
Erat etiam nobiscum aetate minimus omnium, sed cujus
ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam
pollicetur, Adeodatus filius meus. Quibus attentis, sic
coepi.
CAPUT II.-- Disputatio primae diei. Ex anima et corpore constamus. Cibus corpori necessarius. Animae quoque suus est cibus. Beatus non est qui quod vult non habet. Nec tamen omnis qui quod vult habet, beatus est. Quid sibi homo comparare debet ut sit beatus. Quis Deum habeat. Academicus beatus esse non potest, ergo nec sapiens.
7.
Manifestum vobis videtur ex anima et corpore

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.