PL 32, col. 971

De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

opinor, quod mihi vos respondere necesse sit. Dictum
enim erat a matre, nihil aliud esse miseriam quam
egestatem, convenitque inter nos, omnes qui egeant
miseros esse. Sed utrum omnes etiam miseri egeant,
nonnulla quaestio est, quam hesterno die non potuimus
explicare. Hoc autem ita se habere, si ratio demonstraverit,
perfectissime inventum est qui sit
beatus: erit enim ille qui non eget. Omnis enim non
miser, beatus est. Beatus est ergo qui egestate caret,
si quam dicimus egestatem, eamdem miseriam esse
constiterit.
24.
Quid enim, ait Trygetius? non potest ex eo jam
confici, omnem non egentem beatum esse, quo manifestum
est omnem qui egeat esse miserum? Nam
concessisse nos memini, nihil esse medium inter miserum
et beatum. Aliquidne, inquam, inter mortuum
et vivum tibi medium videtur esse? nonne omnis
homo aut vivus aut mortuus est? Fateor, inquit, neque
hic esse aliquid medium: sed quorsum istud?
Quia, inquam, etiam istud te fateri credo, omnem qui
ante annum sepultus est, esse mortuum. Non negabat.
Quid? omnis qui ante annum sepultus non est, vivit?
Non, ait, sequitur. Ergo, inquam, non sequitur ut si
omnis qui eget miser est, omnis qui non eget sit
beatus, quamvis inter miserum et beatum, ut inter
vivum et mortuum, medium nihil inveniri queat.
25.
Quod cum aliqui eorum paulo tardius intellexissent,
me id quibus potui verbis ad eorum sensum
accommodatis aperiente atque versante: Ergo, inquam,
miserum esse omnem qui egeat, dubitat nemo:
nec nos terrent quaedam sapientium corpori necessaria.
Non enim eis eget ipse animus, in quo posita est
vita beata. Ipse enim perfectus est; nullus autem perfectus
aliquo eget: et quod videtur corpori necessarium
sumet, si adfuerit; si non adfuerit, non eum
istarum rerum franget inopia. Omnis namque sapiens
fortis est; nullus autem fortis aliquid metuit. Non
igitur metuit sapiens aut mortem corporis, aut dolores,
quibus pellendis vel vitandis vel differendis sunt
necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia.
Sed tamen non desinit eis bene uti, si ipsa non desunt.
Verissima est enim illa sententia:
Nam tu quod vitare possis stultum admittere est.
[(Terent. in Eunucho, act. 4, scen. 6)]
Vitabit ergo mortem ac dolorem, quantum potest et
quantum decet; ne si minime vitaverit, non ex eo
miser sit quia haec accidunt, sed quia vitare cum
posset, noluit: quod manifestum stultitiae signum est.
Erit ergo ista non vitans, non earum rerum perpessione,
sed stultitia miser. Si autem non valuerit evitare,
cum id sedulo ac decenter egerit, non eum ista
irruentia miserum facient. Etenim et illa ejusdem
comici sententia non minus vera est:
Quoniam non potest id fieri quod vis,
Id velis quod possit.
[(Id. in Andria, act. 2, scen. 1.)]
Quomodo erit miser, cui nihil accidit praeter voluntatem?
Quia quod sibi videt non posse provenire, non
potest velle. Habet enim rerum certissimarum voluntatem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.