PL 32, col. 972
De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
id est, ut quidquid agit, non agat nisi ex virtutis
quodam praescripto et divina lege sapientiae, quae
nullo ab eo pacto eripi possunt.
26.
Jam nunc videte, utrum etiam omnis qui miser
est, egeat. Nam huic sententiae concedendae difficultatem
illa res facit, quod multi in magna fortuitarum
rerum copia constituti sunt, quibus ita facilia sunt
omnia, ut ad eorum nutum praesto sit quidquid cupiditas
poscit. Difficilis quidem ista vita est. Sed fingamus
aliquem talem, qualem Tullius fuisse dicit
Oratam. Quis enim facile dicat Oratam egestate
laborasse, hominem ditissimum, amoenissimum, deliciosissimum,
cui neque ad voluptatem quidquam
defuit, neque ad gratiam, neque ad bonam integramque
valetudinem? Nam et praediis quaestuosissimis et
amicis jucundissimis, quantum libuit, abundavit; et
illis omnibus aptissime ad salutem corporis usus est,
ejusque (ut breviter totum explicem) omne institutum
voluntatemque omnem successio prospera consecuta
est. Sed fortasse inquiet aliquis vestrum, plus illum
quam habebat, habere voluisse. Hoc ignoramus. Sed
quod satis est quaestioni, faciamus eum non desiderasse
amplius quam tenebat. Videturne vobis eguisse?
Etiamsi concedam, inquit Licentius, nihil eum desiderasse,
quod in homine non sapiente nescio quomodo
accipiam; metuebat tamen, erat enim vir, ut
dicitur, ingenii non mali, ne illa omnia sibi vel uno
adverso impetu raperentur. Non enim magnum erat
intelligere, talia cuncta, quantacumque essent, esse
sub casibus constituta. Tum ego arridens: Vides,
inquam, Licenti, fortunatissimum istum hominem a
beata vita ingenii bonitate impeditum. Quo enim erat
acutior, eo videbat illa omnia se posse amittere; quo
metu frangebatur, illudque vulgare satis asserebat:
Infidum hominem malo suo esse cordatum.
27.
Hic cum et ille et caeteri arrisissent: Illud tamen,
inquam, diligentius attendamus, quia etsi timuit
iste, non eguit: unde quaestio est. Egere est enim in
non habendo, non in timore amittendi quae habeas.
Erat autem iste miser, quia metuebat, quamvis
non egeret. Non igitur omnis qui miser est, eget.
Quod cum approbavisset cum caeteris etiam ipsa
cujus sententiam defendebam, aliquantulum tamen
addubitans: Nescio, inquit, tamen, et nondum
plene intelligo quomodo ab egestate possit miseria,
aut egestas a miseria separari. Nam et iste qui
dives et locuples erat, et nihil, ut dicitis, amplius desiderabat;
tamen quia metuebat, ne amitteret egebat
sapientia. Ergone hunc egentem diceremus, si egeret
argento et pecunia; cum egeret sapientia, non diceremus?
Ubi cum omnes mirando exclamassent, me
ipso etiam non mediocriter alacri atque laeto, quod ab
ea potissimum dictum esset quod pro magno de philosophorum
libris, atque ultimum proferre paraveram:
Videtisne, inquam, aliud esse multas variasque doctrinas,
aliud animum attentissimum in Deum? Nam
unde ista quae miramur, nisi inde procedunt? Hic