PL 32, col. 976

De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

alius modus imponitur: si enim summus modus per
summum modum modus est, per seipsum modus est.
Sed etiam summus modus necesse est ut verus modus
sit. Ut igitur veritas modo gignitur, ita modus veritate
cognoscitur. Neque igitur veritas sine modo,
neque modus sine veritate unquam fuit. Quis est
Dei Filius? Dictum est, Veritas. Quis est qui non habet
patrem, quis alius quam summus modus? Quisquis
igitur ad summum modum per veritatem venerit,
beatus est. Hoc est animo Deum habere, id est Deo
frui. Caetera enim quamvis a Deo habeantur, non habent
Deum.
35.
Admonitio autem quaedam, quae nobiscum
agit, ut Deum recordemur, ut eum quaeramus, ut
eum pulso omni fastidio sitiamus, de ipso ad nos fonte
veritatis emanat. Hoc interioribus luminibus nostris
jubar sol ille secretus infundit. Hujus est verum omne
quod loquimur, etiam quando adhuc vel minus sanis
vel repente apertis oculis audacter converti, et totum
intueri trepidamus: nihilque aliud etiam hoc apparet
esse quam Deum, nulla degeneratione impediente
perfectum. Nam ibi totum atque omne perfectum est,
simulque est omnipotentissimus Deus. Sed tamen
quamdiu quaerimus, nondum ipso fonte, atque ut illo
verbo utar, plenitudine saturati, nondum ad nostrum
modum nos pervenisse fateamur: et ideo,
quamvis jam Deo adjuvante, nondum tamen sapientes
ac beati sumus. Illa est igitur plena satietas animorum,
haec est beata vita, pie perfecteque cognoscere
a quo inducaris in veritatem, qua veritate perfruaris,
per quid connectaris summo modo. Quae tria
unum Deum intelligentibus unamque substantiam,
exclusis vanitatibus variae superstitionis, ostendunt.
Hic mater recognitis verbis quae suae memoriae penitus
inhaerebant, et quasi evigilans in fidem suam,
versum illum sacerdotis nostri:
Fove precantes, Trinitas,
[(Ambrosius in hym., Deus creator omnium.)]
laeta effudit, atque subjecit: Haec est nullo ambigente
beata vita, quae vita perfecta est, ad quam nos festinantes
posse perduci, solida fide, alacri spe, flagrante
charitate praesumendum est.
36.
Ergo, inquam, quoniam modus ipse nos admonet,
convivium aliquo intervallo dierum distinguere,
quantas pro viribus possum gratias ago summo et
vero Deo Patri, Domino liberatori animarum: deinde
vobis qui concorditer invitati, multis etiam me cumulastis
muneribus. Nam tantum in nostrum sermonem
contulistis, ut me negare non possim, ab invitatis
meis esse satiatum. Hic omnibus gaudentibus et laudantibus
Deum: Quam vellem, inquit Trygetius, hoc
modo nos quotidie pasceres. Modus, inquam, ille
ubique servandus est, ubique amandus, si vobis cordi
est ad Deum reditus noster. His dictis, facto disputationis
fine, discessimus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.