PL 32, col. 977

De ordine (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

PRAEFATIO.
CAPUT PRIMUM.-- Omnia divina providentia regi.
1.
Ordinem rerum, Zenobi, consequi ac tenere
cuique proprium, tum vero universitatis quo coercetur
ac regitur hic mundus, vel videre vel pandere
difficillimum hominibus atque rarissimum est. Huc
accedit quod etiamsi quis haec possit, non illud quoque
valet efficere, ut dignum auditorem tam divinis
obscurisque rebus, vel vitae merito, vel habitu quodam
eruditionis, inveniat. Nec tamen quidquam est
quod magis avide expetant quaeque optima ingenia,
magisque audire ac discere studeant qui scopulos
vitae hujus et procellas, velut erecto quantum licet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.