PL 33, col. 1070

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Letters of St. Augustin 254

aliter, vel deberem) non quidem invitus accepit,
imo etiam gratulatus est; sed jure amicitiae non importune
doluit quod eis nihil inde sit scriptum. Fortassis
enim quae nunc non apparet, apparebit et mater,
cujus voluntatem in tradenda filia, omnibus, ut arbitror,
natura praeponit; nisi eadem puella in ea jam
aetate fuerit, ut jure licentiore sibi eligat ipsa quod
velit. Illud quoque cogitet Sinceritas tua, quia si mihi
de nuptiis ejus potestas summa ac tota tribuatur, atque
ipsa quoque jam matura et nubere volens, cui
voluero se tradendam sub Deo judice mihi committat;
sic dico, et verum dico, mihi placere istam conditionem,
ut propter Deum judicem non possim
respuere meliorem: quae utrum adventura sit, utique
incertum est. Quapropter videt Charitas tua quanta
consideranda concurrant, ut nunc a me cuiquam promitti
omnino non possit.
EPISTOLA CCLV. Augustinus ad Rusticum, de puella in connubium ejus filio petita.
Domino dilectissimo, et merito praedicabili ac suspiciendo
filio RUSTICO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Quamvis tibi et universae domui tuae omnia bona
optem, nec tantum ad felicitatem praesentis saeculi
pertinentia, verum etiam ad vitam futuram atque sempiternam,
quae tibi nondum credenda persuasa est;
tamen quae me moveant, ut de puella quam petis,
nihil adhuc audeam polliceri, quantum sufficere visum
est, sancto fratri et coepiscopo meo Benenato rescripsi,
domine dilectissime et venerabilis fili. Si enim tu,
cum certissime noveris, etiamsi nostrae absolutae sit
potestatis quamlibet puellam in conjugium tradere,
tradi a nobis christianam nisi christiano non posse;
nihil tamen mihi tale de filio tuo, quem adhuc paganum
audio, promittere voluisti: quanto magis ego,
propter illa quae in epistola memorati fratris mei legere
poteris, quidquam de illius puellae connubio
spondere non debeo, etiamsi quod dixi de filio tuo
non tantum promissum tenerem, sed jam etiam factum
esse gauderem?
EPISTOLA CCLVI. Officiose Augustinus ad Christinum scribit.
Domino merito praedicando, sinceriterque charissimo
ac desiderantissimo fratri CHRISTINO, AUGUSTINUS,
in Domino salutem.
Epistolam meam desiderare te, mihi tua epistola
nuntiavit. Frater autem Jacobus ejus desiderii erga
nos tui locupletior testis accessit, quia plura mihi de
te suavia atque in seipso experta locutus est, quam
illa parva chartula potuit. Unde tuae benignitati congratulor,
et de tuo pectore christiano Domino Deo
nostro, cujus haec dona sunt, gratias ago, domine
merito praedicande, sinceriterque charissime ac desiderantissime

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.