PL 33, col. 1069

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Letters of St. Augustin 254

fratri FELICI, AUGUSTINUS, in Domino
salutem.
Novit optime Religio tua quam curam tuendis cum
omnibus hominibus, tum maxime pupillis Ecclesia
vel episcopi debeant. Unde receptis litteris tuis, et
exemplo litterarum viri spectabilis fratris nostri,
nec potui nec debui passim puellam cuiquam committere:
praesertim quia eam Ecclesiae commendavit,
domine dilectissime meritoque honorabilis, et praeferende
frater. Proinde adventum ejus exspecto, ut si
quid fieri oporteat, ejus praesentia deliberem, et faciam
quod Dominus faciendum esse inspiraverit.
EPISTOLA CCLIII. Augustinus ad Benenatum, de eadem puella (ut videtur) in matrimonium non tradenda nisi viro catholico.
Domino beatissimo, et venerabili ac desiderabili fratri
BENENATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS,
in Domino salutem.
Per quem saluto Sanctitatem tuam, de fide ejus et
bono eirca Ecclesiam studio gratulamur. Voluit autem
ad tuam Benignitatem cum litteris meis venire, domine
dilectissime ac venerabilis frater. Et quoniam
audivi quod de negotio illo transigere cogitas, si verum
est (quod miror, si verum est), nosti quemadmodum
debeas episcopali paternitate catholicae Ecclesiae
providere; ut non cum quolibet id agas, si tamen,
ut dixi, verum est quod audivi, sed potius cum domo
catholica, cujus non solum nullam adversitatem,
verum etiam fidele adjutorium habere possit Ecclesia.
EPISTOLA CCLIV. Augustinus ad eumdem Benenatum, pronubum agentem Rustici filio.
Domino beatissimo, et venerabili ac desiderabili fratri
et consacerdoti BENENATO, et qui tecum sunt fratribus,
AUGUSTINUS et qui mecum sunt fratres, in
Domino salutem.
Puella de qua mihi scripsit Sanctitas tua, in ea voluntate
est, ut si aetas ei jam matura esset, nulli in
nuptiis conveniret. In ea vero aetate est, ut si voluntatem
nubendi haberet, nulli adhuc dari vel promitti
deberet. Huc accedit quia eam Deus in Ecclesia sic
tuetur, ut contra improbos tueatur; non ut cui voluero
tradi possit, sed ut a quo non oportet, rapi non possit,
domine Benenate dilectissime et venerabilis frater.
Conditio itaque quam insinuare dignatus es, non mihi
displicet, si nuptura est: utrum autem nuptura sit,
etsi illud quod in ore habet magis optamus, nunc
tamen ignoramus; quia in his annis est, ut et quod
se dicit velle esse sanctimonialem, jocus sit potius
garrientis, quam sponsio profitentis. Deinde habet
materteram, cujus vir honorabilis frater noster Felix,
dum de hac re contulissem cum illo (neque enim possem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.