PL 33, col. 1068

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

domum ejus, id est plurimas animas anathemate ligant,
maxime ne ibi quisquam sine Baptismate de corpore
abscedat; et utrum non etiam de ecclesia pellendi
sunt, qui eo confugiunt quo fidem fidejussoribus frangant,
adjuvante Domino, et in concilio nostro agere
cupio, et si opus fuerit ad Sedem apostolicam scribere;
ut in his causis quid sequi debeamus concordi
omnium auctoritate constituatur, atque firmetur.
Illud plane non temere dixerim, quod si quisquam
fidelium fuerit anathematus injuste, ei potius oberit
qui faciet, quam ei qui hanc patietur injuriam. Spiritus
enim sanctus habitans in sanctis, per quem quisque
ligatur aut solvitur, immeritam nulli poenam ingerit:
per eum quippe diffunditur charitas in cordibus
nostris, quae non agit perperam.
EPISTOLA CCLI. Augustinus Pancario, de Secundino presbytero criminum quorumdam insimulato: contra quem accusationes haereticorum admittere non vult, catholicorum audire paratus.
Domino dilectissimo, meritoque honorabili filio PANCARIO,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Cum, antequam veniret Religio tua, presbyter Secundinus
Germanicianensibus non displiceret, unde
modo factum est ut eum, sicut scripsisti, etiam de
nescio quibus criminibus accusare parati sint, nescio,
domine dilectissime, meritoque honorabilis fili. Verumtamen
nullo modo nos possumus contemnere quod
presbytero videntur objicere, tantum si catholici sunt
qui objiciunt: nam haereticorum accusationes contra
catholicum presbyterum admittere, nec possumus,
nec debemus. Proinde hoc primo agat prudentia tua,
ut haeretici non sint, ubi ante adventum tuum non
fuerunt; et audiemus causam presbyteri, sicut eam
oportet audiri. Illud sane moneo, quia dignaris, quoniam
et salus et existimatio tua charissima nobis est,
et ipsi Germanicianenses pertinent ad curam humilitatis
nostrae, ut ea quae a gloriosissimis Imperatoribus
impetrasti, et ea quae apud competentes judices egisti,
fidenter allegare digneris; ut appareat omnibus
nihil te inordinate agere, ne iterum in causa vestra,
qui de possessione contenditis, ipsi miseri fatigentur,
et gravius afflicti dispereant. Simul etiam commendo
ut ejusdem presbyteri domus non diripiatur, neque vastetur:
nam de ecclesia sua nuntiatum est nobis,
quod eam nescio qui velint deponere; sed non puto
quod ullo pacto possit hoc a tua religione permitti.
EPISTOLA CCLII. Augustinus Felici, de pupilla quadam Ecclesiae tutelae commissa.
Domino dilectissimo meritoque honorabili, et praeferendo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.