PL 33, col. 1028

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Letters of St. Augustin 232.4 · Letters of St. Augustin 232.3 · Letters of St. Augustin 232.5

mirabiliter natus est, omnium gentium fidem occupasse
atque tenuisse: ita haec omnia praenuntiata legimus,
ut videmus. Videtis certe multos praecisos a radice
christianae societatis, quae per Sedes Apostolorum et
successiones episcoporum certa per orbem propagatione
diffunditur, de sola figura originis, sub christiano
nomine, quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses
et schismata nominamus: praevisa, praedicta,
scripta sunt omnia. Videtis certe simulacrorum templa
partim sine reparatione collapsa, partim diruta,
partim clausa, partim in usus alios commutata; ipsaque
simulacra vel confringi, vel incendi, vel includi,
vel destrui: atque ipsas hujus saeculi potestates, quae
aliquando pro simulacris populum christianum persequebantur,
victas et domitas, non a repugnantibus,
sed a morientibus Christianis, et contra eadem simulacra
pro quibus Christianos occidebant, impetus suos
legesque vertisse, et imperii nobilissimi eminentissimum
culmen ad sepulcrum piscatoris Petri, submisso
diademate, supplicare.
4.
Haec omnia Scripturae divinae, quae in manus
omnium jam venerunt, ante longissima tempora futura
esse testatae sunt. Haec omnia tanto robustiore
fide laetamur fieri, quanto majore auctoritate praedicata
esse in sanctis Litteris invenimus. Numquidnam,
obsecro vos, numquidnam solum judicium Dei, quod
inter fideles atque infideles futurum esse in eisdem
Litteris legimus, cum illa omnia sicut praedicta sunt
venerint; numquidnam solum judicium Dei venturum
non esse putabimus? Imo vero veniet, sicut illa omnia
venerunt. Nec quisquam erit homo nostrorum temporum,
qui se in illo judicio de sua possit infidelitate
defendere; cum Christum cantet et justus ad aequitatem,
et perjurus ad fraudem, et rex ad imperium, et
miles ad pugnam, et maritus propter regimen, et
uxor propter obsequium, et pater propter praeceptum,
et filius propter obedientiam, et dominus propter dominationem,
et servus propter famulatum, et humilis
ad pietatem, et superbus ad aemulationem, et dives ut
porrigat, et pauper ut sumat, et ebriosus ad phialam,
et mendicus ad januam, et bonus ut praestet, et malus
ut fallat; et christianus venerator, et paganus adulator,
omnes Christum cantant, et qua voluntate
atque ore cantent, eidem ipsi quem cantant rationem
sine dubio reddituri sunt.
5.
Est quiddam invisibile, ex quo Creatore principio
sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile
et nulli effabile nisi tantum sibi. Est
quiddam, quo se ipsa summitas majestatis narrat et
praedicat, non impar gignenti atque narranti Verbum,
quo ille qui Verbum gignit, ostenditur. Est quaedam
sanctitas, omnium quae sancta fiunt sanctificatrix, ipsius
incommutabilis Verbi per quod narratur illud principium,
et ipsius principii quod pari se Verbo narrat,
inseparabilis et indivisa communio. Quis autem hoc
totum, quod non dicendo dicere conatus sum, et dicendo
non dicere; quis hoc possit serenissima et sincerissima
mente contueri, eoque contuitu beatitudinem
ducere, atque in id quod intuetur deficiens quodammodo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.