PL 33, col. 596
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Letters of St. Augustin 146
Domino dilectissimo, et desideratissimo fratri PELAGIO,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Gratias ago plurimum quod me litteris tuis exhilarare
dignatus es, et certum facere de salute vestra.
Retribuat tibi Dominus bona, quibus semper sis bonus,
et cum illo aeterno vivas in aeternum, domine dilectissime,
et desideratissime frater. Ego autem etsi
in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae Benignitatis
epistola continet; benevolo tamen animo
erga exiguitatem meam ingratus esse non possum:
simul admonens ut potius ores pro me, quo talis a
Domino fiam, qualem me jam esse arbitraris. Et alia
manu: Memor nostri, incolumis Domino placeas, domine
dilectissime, et desideratissime frater
DE DUABUS PROXIME SEQUENTIBUS EPISTOLIS. [(LIB. II RETRACT. CAPUT XLI.)]
De Videndo Deo scripsi librum, ubi de spirituali corpore
quod erit in resurrectione sanctorum, inquisitionem
diligentiorem distuli, utrum vel quomodo Deus qui spiritus
est, etiam per corpus tale videatur: sed eam postea
quaestionem sane difficillimam in novissimo, id est in vicesimo
et secundo libro de Civitate Dei, satis quantum
arbitror explicavi. Inveni etiam in quodam nostro codice,
in quo et iste liber est, quoddam Commonitorium
a me factum de hac re ad episcopum Siccensem Fortunatianum,
quod in opusculorum meorum indiculo, nec
inter libros, nec inter epistolas est notatum. Hic liber sic
incipit: « Memor debiti. » Illud autem: « Sicut praesens
rogavi. »
DE VIDENDO DEO LIBER, SEU EPISTOLA CXLVII. Docet Deum corporeis oculis videri non posse.
AUGUSTINUS PAULINAE, salutem.
1.
Memor debiti quod ex tua petitione et mea promissione
factum est, religiosa famula Dei Paulina,
persolutionis quoque ejus negligens esse non debui.
Cum enim petivisses ut de invisibili Deo, utrum per
oculos corporeos possit videri, prolixe aliquid copioseque