PL 33, col. 651

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Letters of St. Augustin 151.11 · Letters of St. Augustin 151.10 · Letters of St. Augustin 151.12

Christum, sine quo inaniter habentur, ex hac vita migravit?
Quae apud te non commemorarem, si crederem
te laudibus ejus offendi. Cum autem hoc non
credo, nec illud profecto, quod te, non dico instante,
sed saltem volente aut optante posset occidi. Proinde
judicas nobiscum tanto sincerius, quanto innocentius,
quod ille cum anima sua, quam cum istius corpore
crudelius egerit; quando contemptis nobis, contemptis
promissionibus suis, contemptis tot ac tantis petitionibus
et admonitionibus tuis, contempta denique
Ecclesia Christi (et in ea quo, nisi Christo?), ad finem
suae machinationis hujus morte pervenit. An
vero illius honos, istius vel carceri comparandus est,
cum ille fureret sublimatus, iste gauderet inclusus?
Horrendis et poenalibus tenebris, omnes non tantum
carceres, sed etiam inferos vincit scelerati hominis
conscientia. Tibi etiam quid nocuit, cujus etsi famam
graviter laesit, tamen innocentiam non peremit?
Quamvis fama quoque ipsa salva sit, et apud eos qui
te melius noverunt quam nos, et apud nos ipsos, qui
curas nobiscum tuas, ne tam immane perpetraretur
scelus, tanto expressas inspiciebamus affectu, ut tui
cordis invisibilia pene oculis cerneremus. Sibi igitur
ille nocuit, quidquid nocuit; suam transfixit animam,
suam vitam, suam conscientiam; suam denique ipsam
famam, quam bonam solent etiam pessimi concupiscere,
caeca illa crudelitate vastavit. Tanto enim est
odiosior omnibus bonis, quanto magis impiis placere
conatus est, vel placuisse laetatus.
11.
Ubi autem magis potuit apparere non eum habuisse
necessitatem quam se habere confinxit, ut ejus
obtentu tanquam bonus faceret tantum malum, quam
quod nec illi placuit de cujus praecepto se ausus est
excusare? Referat Praestantiae tuae sanctus diaconus
qui per N. manus, ipse enim fuerat episcopo quem
pro illis miseramus adjunctus, quemadmodum nec
indulgentia illis danda visa est, ne vel sic aliquo crimine
notarentur; sed tantum commonitorium quo eos
ab omni molestia liberos dimittere juberetur. Gratuita
igitur crudelitate, nulla necessitate (quamvis et
aliae causae, quas suspicamur, nec opus est committere
litteris, forsitan fuerint), atrociter contristavit
Ecclesiam. Ad cujus Ecclesiae gremium frater ejus,
metuens perire, confugerat, ut eum vivum tanti sceleris
consiliarium reperiret: cujus Ecclesiae etiam
ipse, cum patronum offendisset, petivit asylum, nec
ei potuit denegari. Hunc si diligis, detestare; si non
vis ut in aeternum puniatur, exhorre. Sic existimationi
tuae, sic est vitae illius consulendum: nam qui
in eo diligit quod odit Deus, non solum odit ipsum,
sed etiam seipsum.
12.
Quae cum ita sint, nec de tua benignitate credo
quod tanti sceleris auctor vel particeps fueris, neque
quod malitiosa crudelitate fefelleris: quod absit a
vita et moribus tuis! Nec amicitias vestras tales volo,
quibus et ille in suum interitum glorietur de malo, et
confirmetur humana suspicio; sed tales potius, quibus
ad poenitentiam disponatur, et talem ac tantam poenitentiam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.