PL 33, col. 670

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Loquendo quippe vanitatem, beatum dixerunt populum
cui haec sunt quae supra commemoravit, quibus ea felicitas
constat quam solam dilectores hujus mundi
inquirunt. Et ideo dextera eorum, dextera iniquitatis,
quia haec praeposuerunt quae fuerant postponenda,
sicut sinistrae praeponitur dextera. Si enim habentur,
non in eis beata vita ponenda est: subdita esse debent
non praedita; sequentia, non ducentia. Huic autem
qui sic orabat, et a filiis alienis qui beatum dixerunt
populum cui haec sunt, eximi discernique cupiebat,
tanquam diceremus, Ipse quid sentis? quem beatum
populum dicis? non ait, Beatus populus, cujus est
virtus animi ejus. Quod si dixisset, discrevisset quidem
etiam istum populum ab illo qui beatam vitam in
ista visibili et corporali felicitate constituit; sed nondum
transcendisset omnes vanitates et insanias mendaces: Maledictus
enim omnis, sicut alibi eaedem
Litterae docent, qui spem suam ponit in homine [(Jerem.
XVII, 5)] ; ergo nec in seipso quisquam debet, quia et
ipse homo est. Proinde ut transiret omnium vanitatum
et insaniarum mendacium limites, atque ibi beatam
vitam poneret, ubi vere est, Beatus, inquit, populus,
cujus Dominus Deus ipsius.
CAPUT III.
9.
Cernis igitur unde petendum sit
quod omnes docti indoctique desiderant, et multi
errando ac superbiendo, unde petatur et ubi accipiatur
ignorant. Utrique autem in quodam divino psalmo
simul reprehenduntur, et qui confidunt in virtute sua,
et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur [(Psal. XLVIII, 7)] ;
id est, et philosophi hujus saeculi,
et abhorrentes vel a tali philosophia, beatumque dicentes
populum cui suppetit terrena opulentia. Ac per
hoc a Domino Deo nostro a quo facti sumus, et virtutem
petamus qua hujus vitae mala superemus, et
beatam vitam qua post istam vitam in ejus aeternitate
perfruamur, ut et in virtute et in praemio virtutis,
sicut Apostolus dicit, qui gloriatur, in Domino glorietur [(II Cor. X, 17)] .
Hoc nobis velimus, hoc civitati
cujus cives sumus: non enim aliunde beata civitas,
aliunde homo; cum aliud civitas non sit, quam concors
hominum multitudo.
10.
Itaque si omnis prudentia tua, qua consulere
conaris rebus humanis; si omnis fortitudo, qua nullius
iniquitate adversante terreris; si omnis temperantia,
qua in tanta labe nequissimae consuetudinis
hominum te a corruptionibus abstines; si omnis justitia,
qua recte judicando sua cuique distribuis, id
laborat, id nititur, ut hi quibus vis ut bene sit, salvi
sint corpore, et ab omni cujusquam improbitate tuti
atque pacati, habeant filios sicut novellas constabilitas,
filias ornatas sicut similitudinem templi, cellaria
plena eructantia ex hoc in hoc, fecundas oves, crassas
boves, nec maceriae ruina deformet praedium, nec
litigantium clamor personet in plateis eorum; ita non
erunt verae virtutes tuae, sicut nec istorum beatitudo.
Hic enim ad verum dicendum illa mea verecundia,
quam in tua epistola benigno sermone laudasti, me
impedire non debet. Si quaelibet, inquam, administratio
tua, illis quas commemoravi instructa virtutibus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.