PL 33, col. 673

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

praecepto, etiam seipsum homo diligere juberetur,
cum in eo diligat seipsum, quod diligit Deum.
Debet ergo et proximum diligere tanquam seipsum, ut
quem potuerit hominem vel beneficentiae consolatione,
vel informatione doctrinae, vel disciplinae coercitione
adducat ad colendum Deum; sciens in his duobus
praeceptis totam Legem Prophetasque pendere.
16.
Hoc qui sobria discretione eligit, prudens est:
qui nulla hinc afflictione avertitur, fortis est; qui nulla
alia delectatione, temperans est; qui nulla elatione,
justus est. His virtutibus divinitus impertitis, per gratiam
mediatoris Dei cum Patre, et nobiscum hominis
Jesu Christi, per quem post inimicitias iniquitatis reconciliamur
Deo in Spiritu charitatis: his, inquam,
virtutibus divinitus impertitis, et bona vita nunc agitur,
et postea praemium ejus, quae nisi aeterna esse
non potest, beata vita persolvitur. Hic enim sunt eaedem
virtutes in actu, ibi in effectu; hic in opere, ibi
in mercede; hic in officio, ibi in fine. Itaque omnes
boni et sancti, etiam in tormentis quibuslibet divino
fulti adjutorio, spe illius finis beati vocantur, quo fine
beati erunt: nam si in eisdem tormentis et atrocissimis
doloribus semper essent, cum quibuslibet virtutibus
eos esse miseros nulla sana ratio dubitaret.
17.
Pietas igitur, id est verus veri Dei cultus ad
omnia prodest; et quae molestias hujus vitae avertat
aut leniat, et quae ad illam vitam salutemque perducat,
ubi nec aliquid jam mali patiamur, et bona summo
sempiternoque perfruamur. Ad hanc te perfectius
assequendam et perseverantissime retinendam exhortor
ut meipsum: cujus nisi jam particeps esses, tuosque
istos honores temporales ei servire oportere judicares,
non Donatistis haereticis, ad eos in unitatem
Christi pacemque redigendos, per edictum diceres, Pro vobis hoc agitur; pro vobis sacerdotes incorruptae
fidei, pro vobis Imperator Augustus, pro vobis nos quoque
ejus judices laboramus;
et alia multa quae in eodem
edicto ita posuisti, ut te appareat in terreni judicis
cingulo, non parva ex parte coelestem rempublicam
cogitare. Quare si de veris virtutibus et vere beata
vita volui diutius loqui tecum, quaeso ne onerosus deputer
tuis occupationibus: imo vero me non esse confido,
quando tu adeo magnum animum et mirabiliter
laudandum geris, ut nec illas curas deseras, et his
libentius ac familiarius occuperis.
EPISTOLA CLVI. Hilarius Augustino, proponens illi quaestiones aliquot de quibus cupit edoceri.
Domino sancto, jure ac merito venerabili, et per omnia
colendo AUGUSTINO episcopo, HILARIUS.
Sanctitatis tuae gratia, quae omnibus nota est, parvitati

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.