PL 33, col. 711

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Letters of St. Augustin 164

non poterat, quia erat, ut scriptum est, in mortuis
liber [(Psal. LXXXVII, 6)] , in quo princeps et praepositus
mortis non invenit aliquid, quod supplicio deberetur:
hoc scilicet quod scriptum est, solutis doloribus
inferni, non in omnibus, sed in quibusdam accipi potest,
quos ille dignos ista liberatione judicabat; ut neque
frustra illuc descendisse existimetur, nulli eorum
profuturus qui ibi tenebantur inclusi, nec tamen sit
consequens ut quod divina quibusdam misericordia
justitiaque concessit, omnibus concessum esse putandum
sit.
CAPUT III.
6.
Et de illo quidem primo homine
patre generis humani, quod eum inde solverit, Ecclesia
fere tota consentit; quod eam non inaniter credidisse
credendum est, undecumque hoc traditum sit,
etiamsi canonicarum Scripturarum hinc expressa non
proferatur auctoritas: quanquam illud quod in libro
Sapientiae scriptum est, Haec illum, qui primus factus
est, patrem orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
et eduxit illum a delicto suo, et dedit ei virtutem
continendi omnia [(Sap. X, 1, 2)] , magis pro hac
sententia quam pro ullo alio intellectu facere videatur.
Addunt quidam hoc beneficium antiquis etiam
sanctis fuisse concessum, Abel, Seth, Noe, et domui
ejus, Abraham, Isaac, et Jacob, aliisque Patriarchis
et Prophetis, ut cum Dominus in infernum venisset,
illis doloribus solverentur.
7.
Sed quonam modo intelligatur Abraham, in cujus
sinum pius etiam pauper ille susceptus est, in illis
fuisse doloribus, ego quidem non video: explicant
fortasse qui possunt. Solos autem duos, id est Abraham
et Lazarum, in illo memorabilis quietis sinu
fuisse antequam Dominus in inferna descenderet, et
de istis tantum duobus dictum fuisse illi diviti, Inter
vos et nos chaos magnum firmatum est, ut ii qui volunt
hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare [(Luc. XVI, 26)] ,
nescio utrum quisquam sit cui
non videatur absurdum. Porro si plures quam duo
ibi erant, quis audeat dicere non ibi fuisse Patriarchas
et Prophetas, quibus in Scriptura Dei justitiae
pietatisque tam insigne testimonium perhibetur? Quid
his ergo praestiterit qui dolores solvit inferni, in quibus
illi non fuerunt, nondum intelligo; praesertim
quia ne ipsos quidem inferos uspiam Scripturarum in
bono appellatos potui reperire. Quod si nusquam in
divinis auctoritatibus legitur, non utique sinus ille
Abrahae, id est secretae cujusdam quietis habitatio,
aliqua pars inferorum esse credenda est. Quanquam
in his ipsis tanti magistri verbis, ubi ait dixisse Abraham, Inter vos et nos chaos magnum firmatum est,
satis,
ut opinor, appareat non esse quamdam partem,
et quasi membrum inferorum, tantae illius felicitatis
sinum. Chaos enim magnum quid est, nisi quidam
hiatus, multum ea separans inter quae non solum est,
verum etiam firmatus est? Quapropter si in illum
Abrahae sinum Christum mortuum venisse sancta
Scriptura dixisset, non nominato inferno ejusque doloribus,
miror si quisquam ad inferos eum descendisse
asserere auderet.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.