PL 33, col. 730
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
ita omnes qui vivificabuntur, nonnisi in Christo
vivificabuntur. Ac per hoc, quisquis nobis dixerit
quemquam in resurrectione mortuorum vivificari
posse nisi in Christo; tanquam pestis communis
fidei detestandus est. Item quisquis dixerit quod in
Christo vivificabuntur etiam parvuli qui sine Sacramenti
ejus participatione de vita exeunt, hic profecto
et contra apostolicam praedicationem venit, et totam
condemnat Ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis
parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur
aliter eos in Christo vivificari omnino non posse.
Qui autem non vivificatur in Christo, restat ut in ea
condemnatione maneat de qua dicit Apostolus: Per
unius delictum in omnes homines ad condemnationem [(Rom. V, 18)] .
Cui delicto obnoxios parvulos nasci, et
omnis credit Ecclesia, et ipse jam contra Jovinianum
disputans, et exponens Jonam prophetam, sicut paulo
ante commemoravi, fide veracissima definisti; credo
et in aliis locis opusculorum tuorum quae vel non legi,
vel in praesentia non recordor. Hujus igitur damnationis
in parvulis causam requiro; quia neque animarum,
si novae fiunt singulis singulae, video esse ullum
in illa aetate peccatum, nec a Deo damnari aliquam
credo, quam videt nullum habere peccatum.
CAPUT VIII.
22.
An forte dicendum est, in parvulo
carnem solam causam esse peccati; novam vero
illi animam fieri, qua secundum Dei praecepta vivente,
in adjutorio gratiae Christi, et ipsi carni edomitae ac
subjugatae possit incorruptionis meritum comparari:
sed quia in parvulo anima nondum id agere potest,
nisi Christi acceperit Sacramentum, per hanc gratiam
carni ejus acquiritur quod illius moribus nondum
potuit; si autem sine illo Sacramento anima parvuli
exierit, ipsa quidem in aeterna vita erit, unde eam
nullum peccatum potuit separare, caro vero ejus non
resurget in Christo, non percepto ante mortem illius
Sacramento?
23.
Hanc opinionem nunquam audivi, nunquam legi.
Sed plane audivi et credidi, propter quod et locutus
sum, Quia venit hora, quando omnes qui in monumentis
sunt, audient vocem ejus; et procedent qui bene fecerunt,
in resurrectionem vitae [(Joan. V, 28, 29)] : ipsa est
de qua dicitur, et per unum hominem resurrectio mortuorum;
ipsa est qua in Christo omnes vivificabuntur:
qui autem male egerunt, in resurrectionem judicii. Quid
hic ergo de illis infantibus intelligendum est, qui priusquam
possent agere vel bene vel male, sine Baptismo
corpore exuti sunt? nihil hic de talibus dictum est.
Sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni
aliquid fecerunt, nec mali; nec illorum resurrectura
est, qui percepta Baptismi gratia, in illa aetate defuncti
sunt, in qua nihil bene vel male agere potuerunt.
Si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter
eos qui bene egerunt; inter quos et illi resurrecturi
sunt, nisi inter eos qui male egerunt, ne aliquas humanas
animas credamus corpora sua non recepturas,
sive in resurrectionem vitae, sive in resurrectionem
judicii? Quae sententia priusquam refellatur, ipsa novitate