PL 33, col. 735

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

et homicida, et ne, quod longum est, cuncta commemorem,
reus omnium criminum judicandus sit:
offendens quippe in uno, factus est omnium reus.
CAPUT II.
4.
At enim qui unam virtutem habet,
omnes habet; et qui unam non habet, nullam
habet? Hoc si verum est, confirmatur ista sententia.
Sed ego eam exponi volo, non confirmari; quae per
seipsam apud nos omnibus philosophorum auctoritatibus
firmior est. Et illud quidem de virtutibus et
vitiis, si veraciter dicitur, non est consequens ut
propter hoc omnia peccata sint paria. Nam illud de
inseparabilitate virtutum, etsi forsitan fallor, tamen
si verum memini, quod vix memini, omnibus philosophis
placuit, qui easdem virtutes agendae vitae necessarias
esse dixerunt. Hoc autem de parilitate peccatorum,
soli Stoici ausi sunt disputare, contra omnem
sensum generis humani: quam eorum vanitatem
in Joviniano illo qui in hac sententia Stoicus erat,
in aucupandis autem et defensandis voluptatibus Epicureus,
de Scripturis sanctis dilucidissime convicisti [(Hieron. lib. 2 cont. Jovin.)] .
In qua tua suavissima
et praeclarissima disputatione satis evidenter apparuit,
non placuisse auctoribus nostris, vel ipsi potius,
quae per eos locuta est, veritati, omnia paria esse
peccata. Quomodo autem fieri possit ut etiamsi hoc
de virtutibus verum est, non tamen ideo cogamur
fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum
possum, adjuvante Domino aperire conabor: quod
si effecero, approbabis; ubi vero causae defuero, tu
supplebis.
5.
Certe hinc persuadent, qui unam virtutem habuerit
habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit,
quod prudentia, nec ignava, nec injusta, nec intemperans
potest esse: nam si aliquid horum fuerit,
prudentia non erit. Porro si prudentia tunc erit, si et
fortis, et justa, et temperans sit, profecto ubi fuerit,
secum habet caeteras. Sic et fortitudo imprudens esse
non potest, vel intemperans, vel injusta: sic temperantia
necesse est ut prudens, fortis, et justa sit:
sic justitia non est, nisi sit prudens, fortis, et temperans.
Ita ubi vera est aliqua earum, et aliae similiter
sunt; ubi autem aliae desunt, vera illa non est, etiamsi
aliquo modo similis esse videatur.
6.
Sunt enim, ut scis, quaedam vitia virtutibus
aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae.
Sunt autem quaedam tantum quia vitia sunt, ideo
contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut
eidem prudentiae, non imprudentia, sed astutia. Nunc
enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosis
intelligi et vocari solet; non sicut nostra loqui Scriptura
consuevit, quae saepe astutiam in bono ponit:
unde, Estote astuti ut serpentes [(Matth. X, 16)] ; et illud, Ut et innocentibus det astutiam
[(Prov. I, 4)] . Quanquam
et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit, Neque illi tamen ad cavendum dolus, aut astutia deerant
[(Sallust., de Bello Catilin.
)] , astutiam ponens in bono:
sed apud illos rarissimum, apud nostros frequentissimum
est. Itemque in partibus temperantiae, apertissime
contraria est effusio parcimoniae: ea vero

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.