PL 33, col. 958
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Letters of St. Augustin 211.1 · Letters of St. Augustin 210 · Letters of St. Augustin 211.2
consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi Deus
et ipse, nec timet displicere hominibus, quia corripitur;
sed timet displicere Deo, quia non corrigitur, et
deinceps non faciat illud in quo juste reprehensus est,
et quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem
quem sensit hostem peccati sui. Si autem de
illo numero est, de quo dictum est, Corripe stultum,
et adjiciet ut oderit te [(Prov. IX, 8)] ; non de charitate
illius dissensio nascitur, sed tamen charitatem reprehensoris
sui exercet et probat: quia non ei rependitur
odium; sed dilectio quae cogit reprehendere, imperturbata
perdurat, etiam cum ille qui reprehensus
est, odit. Si autem ille qui corripit, reddere vult malum
pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit
dignus qui corriperet, sed dignus plane qui etiam ipse
corripi deberet. Haec agite ut inter vos aut non exsistant
indignationes, aut exortae statim celerrima pace
perimantur. Majorem date operam concordandis vobis
quam redarguendis. Quia sicut acetum corrumpit vas,
si diutius ibi fuerit; sic ira corrumpit cor, si in alium
diem duraverit. Haec ergo agite, et Deus pacis erit
vobiscum, orantes simul et pro nobis, ut ea quae bene
monemus, alacriter impleamus.
EPISTOLA CCXI. Augustinus monachas quae dum student mutare praepositam, indecenter fuerant tumultuatae, revocat ad concordiam, et praescribit illis vitae regulam .
1.
Sicut parata est severitas peccata quae invenerit
vindicare; ita non vult charitas quod vindicet invenire.
Haec causa fecit ut ad vos non venirem, cum meam
praesentiam quaereretis, non ad pacis vestrae gaudium,
sed ad dissensionis vestrae augmentum. Quomodo
enim contemnerem, et impunitum relinquerem, si
et me praesente tantus vester tumultus exsisteret,
quantus me absente, etsi oculos meos latuit, tamen
aures meas vestris vocibus verberavit? Nam fortassis
etiam major esset vestra seditio in praesentia mea,
cum necesse esset vobis non concedi, quae in perniciosissimum
exemplum contra sanam disciplinam,
quod vobis non expedit, petebatis; ac sic quales non
volo, invenirem vos, et ipse invenirer a vobis qualem
non volebatis.
2.
Cum ergo scribat Apostolus ad Corinthios, dicens, Testem Deum facio super animam meam, quia
parcens vobis nondum veni Corinthum; non quia dominamur
fidei vestrae, sed cooperatores sumus gaudii vestri [(II Cor. I, 23)] ;
hoc ego etiam dico vobis, quia parcens
vobis non ad vos veni. Peperci etiam mihi, ne tristitiam
super tristitiam haberem; et elegi non ut exhiberem
faciem meam vobis, sed effunderem cor meum
Deo pro vobis, et causam magni periculi vestri, non
apud vos verbis, sed apud Deum lacrymis agerem, ne