PL 34, col. 1047

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Harmony of the Gospels 1.6 · The Harmony of the Gospels 1.7 · The Harmony of the Gospels 1.0

significatus videtur. Haec autem animalia tria sive leo,
sive homo, sive vitulus, in terra gradiuntur: unde
isti tres Evangelistae in his maxime occupati sunt,
quae Christus in carne operatus est, et quae praecepta
mortalis vitae exercendae carnem portantibus tradidit.
At vero Joannes super nubila infirmitatis humanae
velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis
acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur
.
CAPUT VII.-- Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero ejus Deum illum praedicando, mentitos fuisse.
10.
Has Domini sanctas quadrigas, quibus per orbem
vectus subigit populos leni suo jugo et sarcinae
levi, quidam vel impia vanitate vel imperita temeritate
calumniis appetunt, ut eis veracis narrationis derogent
fidem, per quos christiana religio disseminata
per mundum, tanta fertilitate provenit, ut homines
infideles jam inter seipsos calumnias suas mussitare
vix audeant, compressi fide Gentium et omnium devotione
populorum. Verumtamen, quia nonnullos
adhuc calumniosis disputationibus suis, vel retardant
a fide ne credant, vel jam credentes, quantum potuerint,
agitando perturbant; nonnulli autem fratres
salva fide nosse desiderant quid talibus respondeant
quaestionibus, vel ad profectum scientiae suae, vel ad
illorum vaniloquia refellenda; inspirante atque adjuvante
Domino Deo nostro (quod utinam et ipsorum
saluti prosit), hoc opere demonstrare suscepimus errorem
vel temeritatem eorum qui contra Evangelii
quatuor libros, quos Evangelistae quatuor singulos
conscripserunt, satis argutas criminationes se proferre
arbitrantur: quod ut fiat, quam non sibi adversentur
iidem scriptores quatuor, ostendendum est. Hoc enim
solent quasi palmare suae vanitatis objicere, quod
ipsi Evangelistae inter seipsos dissentiant.
11.
Sed illud prius discutiendum est, quod solet
nonnullos movere, cur ipse Dominus nihil scripserit,
ut aliis de illo scribentibus necesse sit credere. Hoc
enim dicunt illi vel maxime pagani, qui Dominum
ipsum Jesum Christum culpare aut blasphemare non
audent, eique tribuunt excellentissimam sapientiam,
sed tamen tanquam homini: discipulos vero ejus dicunt
magistro suo amplius tribuisse quam erat, ut
eum Filium Dei dicerent, et Verbum Dei per quod
facta sunt omnia, et ipsum ac Deum Patrem unum
esse; ac si qua similia sunt in apostolicis Litteris,
quibus eum cum Patre unum Deum colendum esse
didicimus. Honorandum enim tanquam sapientissimum
virum putant; colendum autem tanquam Deum negant.
12.
Cum ergo quaerunt quare ipse non scripserit,
videntur parati fuisse hoc de illo credere, quod de se
ipse scripsisset, non quod alii de illo pro suo arbitrio
praedicassent. A quibus quaero, cur de quibusdam nobilissimis
philosophis suis hoc crediderint, quod de
illis eorum discipuli scriptum memoriae reliquerunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.