PL 34, col. 1048

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Harmony of the Gospels 1.7 · The Harmony of the Gospels 1.8 · The Harmony of the Gospels 1.0

cum de se ipsi nihil scripsissent? Nam Pythagoras,
quo in illa contemplativa virtute nihil tunc habuit
Graecia clarius, non tantum de se, sed nec de ulla re
aliquid scripsisse perhibetur. Socrates autem, quem
rursus in activa, qua mores informantur, omnibus
praetulerunt, ita ut testimonio quoque Dei sui Apollinis
omnium sapientissimum pronuntiatum esse non taceant,
Aesopi fabulas pauculis versibus persecutus
est, verba et numeros suos adhibens rebus alterius,
usque adeo nihil scribere voluit, ut hoc se coactum
imperio sui daemonis fecisse dixerit, sicut nobilissimus
discipulorum ejus Plato commemorat: in quo
tamen opere maluit alienas quam suas exornare sententias.
Quid igitur causae est cur de istis hoc credant,
quod de illis discipuli eorum litteris commendarunt,
et de Christo nolint credere quod ejus de illo discipuli
conscripserunt; praesertim cum ab eo caeteros
homines sapientia superatos esse fateantur, quamvis
eum fateri Deum nolint? An vero illi, quos isto multo
inferiores fuisse non dubitant, veraces de se discipulos
facere potuerunt, et iste non potuit? Quod si absurdissime
dicitur, credant de illo quem sapientem
fatentur, non quod ipsi volunt, sed quod apud eos legunt,
qui ea quae scripserunt, ab illo sapiente didicerunt.
CAPUT VIII.-- Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur majori fama praedicante non credatur Deus.
13.
Deinde dicant, unde saltem quod sapientissimus
fuerit, nosse vel audire potuerunt. Si fama disseminante,
certiorne de illo nuntia fama est, quam
discipuli ejus, quibus eum praedicantibus ipsa per totum
mundum fama fragravit? Postremo famam praeferant
famae, et ei famae de illo credant quae major
est. Ea quippe fama, quae de catholica Ecclesia, quam
stupent toto orbe diffusam, mirabili claritate dispergitur,
tenues istorum rumores incomparabiliter vincit:
ea porro fama tam magna, tam celebris, ut eam
timendo isti trepidas et tepidas contradictiunculas in
sinu suo rodant, jam plus metuentes audiri, quam
volentes credi, Filium Dei Unigenitum et Deum praedicat
Christum, per quem facta sunt omnia: si ergo
famam eligunt testem, cur non hanc eligunt, quae
tanta claritate praefulget? Si scripturam, cur non
evangelicam, quae tanta auctoritate praepollet? Nos
certe haec de diis eorum credimus, quae habet et scriptura
eorum antiquior, et fama celebrior. Quae si
adoranda sunt, cur ea rident in theatris? Si autem
ridenda sunt, plus ridendum est cum adorantur in
templis. Restat ut ipsi velint testes esse de Christo,
qui sibi auferunt meritum sciendi quid loquantur, loquendo
quod nesciunt. Aut si aliquos libros se habere
dicunt, quos eum scripsisse asserant, prodant eos
nobis. Profecto enim utilissimi et saluberrimi sunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.