PL 34, col. 1050

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Harmony of the Gospels 1.11 · The Harmony of the Gospels 1.12 · The Harmony of the Gospels 1.0

tanta eum potuisse, et nomen suum ad populos in se
convertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum
potuerit magicis artibus tantos Prophetas divino Spiritu,
antequam in terra nasceretur, implere, qui de
illo talia futura praelocuti sunt, qualia jam praeterita
in Evangelio legimus, et qualia in orbe terrarum
praesentia nunc videmus. Neque enim, si magicis artibus
fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam
natus: cui prophetando venturo gens una deputata
est, cujus reipublicae tota administratio prophetia
esset illius regis venturi, et civitatem coelestem ex
omnibus gentibus condituri.
CAPUT XII.-- Judaeorum Deus, illis subjugatis, ideo non fuit a Romanis receptus, quod is juberet se solum coli simulacris deletis.
18.
Proinde illius Hebraeae gentis ad prophetandum
Christum, sicut dixi, deputatae nullus alius deus erat,
nisi Deus unus, Deus verus, qui fecit coelum et terram
et omnia quae in eis sunt: quo offenso saepe suis
hostibus subdebantur; nunc etiam pro gravissimo
scelere occisi Christi, ex ipsa Jerosolyma, quod erat
regni eorum caput, penitus eradicati, et Romano
imperio subjugati sunt. Solebant autem Romani deos
gentium quas subjugabant, colendos propitiare, et
eorum sacra suscipere. Hoc de Deo gentis Hebraeae,
cum eam vel oppugnaverunt vel vicerunt, facere noluerunt.
Credo quod videbant, si ejus Dei sacra reciperent,
qui se solum, deletis etiam simulacris, coli
juberet, dimittenda esse omnia quae prius colenda
susceperant, quorum religionibus imperium suum
crevisse arbitrabantur. In quo eos plurimum fallacia
daemonum decipiebat: nam utique intelligere debebant,
occulta Dei veri voluntate, penes quem rerum
summa potestas est, sibi datum et auctum regnum,
non illorum deorum favore; qui si aliquid in hac re
potestatis habuissent, suos potius protexissent, ne a
Romanis superarentur, aut ipsos eis Romanos edomitos
subjugassent.
19.
Neque enim possunt dicere pietatem ac mores
suos a diis gentium quas vicerunt, dilectos et electos.
Nunquam hoc dicent, si primordia sua recolant, facinorosorum
asylum et Romuli fratricidium. Neque
enim quando asylum constituerunt Remus et Romulus,
ut quisquis cujuslibet sceleris reus eo confugisset,
inultum haberet commissum, praecepta poenitentiae
dederunt ad sanandas animas miserorum; ac non
potius collectam timentium manum contra suas civitates,
quarum leges timebant, mercede impunitatis
armarunt: aut quando Romulus fratrem, qui nihil in
eum mali perpetrarat, occidit, justitiam vindicandi, ac
non principatum dominandi cogitavit. Itane istos mores
dilexerunt dii, hostes suarum civitatum favendo
hostibus earum? Quin potius nec illas deserendo presserunt,
nec ad istos transeundo eos aliquid adjuverunt;
quia non habent in potestate regnum dare et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.