PL 34, col. 1051

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Harmony of the Gospels 1.13 · The Harmony of the Gospels 1.12 · The Harmony of the Gospels 1.14

auferre: sed Deus unus et verus hoc agit occulto
judicio, non continuo beatos facturus, quibus terrenum
regnum dederit; nec continuo miseros, quibus
ademerit; sed beatos vel miseros propter aliud et
aliunde faciens, temporalia regna atque terrena quibus
voluerit, et quamdiu voluerit, secundum praedestinatum
ordinem saeculorum, vel sinendo vel donando
distribuit.
CAPUT XIII.-- Judaeos cur Deus passus est subjugari.
20.
Unde nec illud possunt dicere: Cur ergo Deus
Hebraeorum, quem summum et verum Deum dicitis,
non solum eis Romanos non subjugavit, sed nec
ipsos Hebraeos, ne a Romanis subjugarentur, adjuvit?
Praecesserunt enim manifesta peccata eorum,
propter quae illis hoc eventurum Prophetae tanto ante
praedixerunt; et maxime quia impio furore Christum
occiderunt, in quo peccato aliorum occultorum peccatorum
meritis excaecati sunt: et quod illius passio esset
Gentibus profutura, eadem prophetica contestatione
praedictum est. Nec alia re magis claruit, illius gentis
regnum, et templum, et sacerdotium, et sacrificium,
et unctionem illam mysticam, quod χρῖσμα graece dicitur,
unde Christi nomen elucet, et propter quam
reges suos christos ipsa gens appellabat, non fuisse
nisi praenuntiando Christo deputata, quam quod occisi
Christi resurrectio posteaquam coepit credentibus
Gentibus praedicari, illa omnia cessaverunt, nescientibus
Romanis per quorum victoriam, nescientibus
Judaeis per quorum subjugationem factum est ut illa
cessarent.
CAPUT XIV.-- Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.
21.
Rem sane mirabilem non advertunt pauci Pagani
qui remanserunt, Deum Hebraeorum offensum a
victis, nec receptum a victoribus, nunc praedicari et
coli ab omnibus gentibus. Ipse est enim Deus Israel,
de quo tanto ante Propheta plebem Dei sic allocutus
est: Et qui eruit te, Deus Israel universae terrae vocabitur [(Isai. LIV, 5)]
.
Hoc factum est per nomen Christi
venientis ad homines ex semine ipsius Israel, qui
nepos fuit Abrahae, a quo gens coepit Hebraeorum:
nam et ipsi Israel dictum est, In semine tuo benedicentur
omnes tribus terrae [(Gen. XXVIII, 14)]
. Hinc
ostenditur Deus Israel, Deus unus qui fecit coelum et
terram, et res humanas juste ac misericorditer curat,
ita ut nec praecludat justitia misericordiam, nec impediat
misericordia justitiam, quod non ipse sit victus
in Hebraeo populo suo, quia regnum sacerdotiumque
ejus Romanis expugnandum delendumque
permisit: quandoquidem per Christi Evangelium, veri
regis et sacerdotis, quod illo regno et sacerdotio futurum
praefiguravit, nunc ipse Deus Israel ubique
delet idola gentium; quae utique ne delerentur, recipere
sacra ejus Romani noluerunt, sicut receperunt
deorum aliarum gentium quas vicerunt. Ita et regnum
sacerdotiumque propheticae gentis abstulit, quia jam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.