PL 34, col. 1056

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Harmony of the Gospels 1.22 · The Harmony of the Gospels 1.23 · The Harmony of the Gospels 1.0

si tanquam potentior et victor placuit cultoribus suis,
Saturnum victum expulsumque non colant. Sed neque
istum coli Jovis prohibuit; et quem vincere potuit,
deum tamen esse permisit.
CAPUT XXIII.-- De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.
31.
Istae, inquiunt, fabulae sunt aut interpretandae
a sapientibus, aut ridendae: nos autem Jovem colimus,
de quo ait Maro,
Jovis omnia plena;
[(Eclog. 3, v. 60.)]
id est, omnia vivificantem spiritum. Merito ergo et
Varro Jovem opinatus est coli a Judaeis, quia dicit
per prophetam, Coelum et terram ego impleo [(Jerem.
XXIII, 24)]
. Quid illud quod idem poeta dicit aethera?
quomodo accipiunt? Sic enim ait:
Tum Pater omnipotens fecundis imbribus Aether,
Conjugis in gremium laetae descendit.
[(Georg. lib. 2, vv. 324, 325.)]
Aetherem quippe non spiritum, sed corpus esse dicunt
sublime, quo coelum super aerem distenditur.
An poetae conceditur nunc secundum Platonicos, ut
non corpus, sed spiritus, nunc secundum Stoicos loqui,
ut corpus sit Deus? Quid igitur in Capitolio colunt?
Si spiritum, si denique ipsum coelum corporeum,
quid illic facit scutum illud Jovis, quod appellant
Aegida? Nempe origo nominis hujus ita redditur,
quia Jovem a matre occultatum capra nutrivit: an et
hoc poetae mentiuntur? Numquid et Capitolia Romanorum,
opera sunt poetarum? Quid sibi autem vult
ista non poetica, sed plane mimica varietas, deos
secundum philosophos in libris quaerere, secundum
poetas in templis adorare?
32.
Sed numquid etiam ille Euhemerus poeta fuit,
qui et ipsum Jovem et Saturnum patrem ejus, et
Plutonem atque Neptunum fratres ejus, ita planissime
homines fuisse prodit, ut eorum cultores gratias magis
poetis agere debeant, quia non ad eos dehonestandos,
sed potius ad exornandos multa finxerunt? quamvis
et ipsum Euhemerum ab Ennio poeta in latinam linguam
esse conversum Cicero commemoret [(Lib. 1 de
Nat. Deor.)] . Numquid et ipse Cicero poeta fuit, qui
eum, cum quo in Tusculanis disputat, tanquam secretorum
conscium admonet dicens: Si vero scrutari
vetera, et ex eis quae Scriptores Graeciae prodiderunt,
eruere coner, ipsi illi majorum gentium dii qui habentur,
hinc a nobis profecti in coelum reperientur. Quaere quorum
demonstrentur sepulcra in Graecia; reminiscere,
quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis: tum denique
quam hoc late pateat intelliges [(Tuscul. 1)]
. Hic
certe istorum deos homines fuisse satis confitetur,
in coelum autem pervenisse benevole suspicatur: quanquam
et hunc honorem opinionis ab hominibus eis
esse delatum, non dubitavit publice dicere, cum de
Romulo loqueretur: Qui hanc urbem, inquit, condidit,
Romulum ad deos immortales benevolentia famaque sustulimus [(In Catilin. orat. 3)]
.
Quid igitur mirum est,
si hoc fecerunt antiquiores homines de Jove et Saturno
et caeteris, quod Romani de Romulo, quod denique

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.