PL 34, col. 1057
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Harmony of the Gospels 1.23 · The Harmony of the Gospels 1.0
jam recentioribus temporibus etiam de Caesare
facere voluerunt? Quibus et Virgilius adulationem
carminis addidit, dicens:
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum.
[(Eclog. 9, v. 47.)]
Videant ergo ne forte historica veritas sepulcra falsorum
deorum ostendat in terra; vanitas autem poetica
stellas eorum non figat, sed fingat in coelo. Neque
enim revera stella illa Jovis est, aut illa Saturni; sed
post eorum mortem sideribus ab initio mundi conditis
haec nomina imposuerunt homines, qui illos mortuos,
quasi deos habere voluerunt. De quibus quid tantum
mali castitas, aut quid tantum boni voluptas commeruit,
ut inter astra, quae cum sole et luna circumeunt,
Venus habeat stellam, et Minerva non habeat?
33.
Sed fuerit et Cicero academicus incertior quam
poetae, qui sepulcra deorum commemorare ausus est,
litterisque mandare: quamvis hoc non ex opinione
propria praesumpserit, sed ex ipsorum sacrorum traditione
commemoraverit. Numquid et Varro vel tanquam
poeta fingit, vel tanquam Academicus dubie
ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cujusque
eorum vita vel morte, qua inter homines vixerunt
vel obierunt, esse composita? Numquid et Leon ille
sacerdos Aegyptius, poeta vel academicus fuit, qui
Macedoni Alexandro, diversam quidem a Graecorum
opinione istorum deorum originem, verumtamen ita
prodit, ut eos homines fuisse declaret?
34.
Sed quid ad nos? Dicant se Jovem, non hominem
mortuum colere, nec homini mortuo Capitolium
dedicasse, sed spiritui vivificanti omnia, quo
mundus impletur, et scutum ejus in honorem nutricis
ejus factum de pelle caprina, interpretentur ut volunt.
Quid dicunt de Saturno? quem Saturnum colunt?
Nonne ille est qui primus ab Olympo venit,
Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademptis.
Qui genus indocile et dispersum montibus altis
Composuit legesque dedit, Latiumque vocari
Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris?
[(Aeneid. lib. 8, v. 320-324.)]
Nonne ipsum ejus simulacrum, quod cooperto capite
fingitur, quasi latentem indicat? nonne ipse Italis
ostendit agriculturam, quod falce demonstrat? Non,
inquiunt: nam videris si fuit ille homo et rex quidam,
de quo ista narrantur; nos tamen Saturnum
interpretamur Universum tempus, quod graecum etiam
vocabulum ejus ostendit: vocatur enim χρόνος, quod
aspiratione addita, etiam temporis nomen est; unde
et latine Saturnus appellatur, quasi saturetur annis.
Quid jam cum istis agendum sit, nescio, qui conantes
in melius interpretari nomina et simulacra deorum
suorum, fatentur majorem deum suum et patrem caeterorum
tempus esse. Quid enim aliud indicant,
quam omnes deos suos temporales esse, quorum patrem
ipsum tempus constituunt?
35.
Erubuerunt hinc philosophi eorum recentiores