PL 34, col. 1062

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Harmony of the Gospels 1.27 · The Harmony of the Gospels 1.28 · The Harmony of the Gospels 1.0

est, qui propter deos alios solus ab istis non colitur,
et eversis diis aliis, tam evidenter efficit ut solus colatur,
humiliata omni superba altitudine, quae se adversus
Christum erexerat pro idolis, persequens interficiensque
Christianos? Nunc certe quaerunt, ubi se
abscondant, cum sacrificare volunt; vel ubi deos
ipsos suos retrudant, ne a Christianis inveniantur
atque frangantur. Unde hoc, nisi a timore legum atque
regum, per quos Deus Israel suam exserit potestatem,
jam subditos Christi nomini? sicut longe ante
promisit, dicens per Prophetam: Et adorabunt eum
omnes reges terrae; omnes gentes servient illi [(Psal. LXXI,
11)]
.
CAPUT XXVIII.-- Praedicta idolorum rejectio.
43.
Nempe jam completur quod per prophetam
identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem
suam (non quidem totam, quia multi et ex
Israelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et
Apostoli ejus), et humiliaturus omnem superbum atque
injuriosum, ut ipse solus exaltaretur, id est, solus
altus et potens hominibus manifestaretur: donec
projicerentur a credentibus idola, et a non credentibus
absconderentur; cum ejus timore terra confringitur,
id est, terreni homines timore franguntur,
timendo legem vel ipsius, vel eorum qui credentes in
eum, gentibusque regnantes, talia sacrilegia prohiberent.
44.
Haec enim, quae ut facilius intelligerentur, breviter
praelocutus sum, propheta sic dicit: Et nunc
tu, domus Jacob, venite, et ambulemus in luce Domini.
Remisit enim plebem suam domum Israel; quoniam
repleta est, sicut ab initio, regio eorum auguriis, sicut
alienigenarum; et filii multi alienigenae nati sunt illis.
Repleta est enim regio eorum argento et auro, nec erat
numerus thesaurorum illorum. Et repleta est terra equis,
nec erat numerus curruum illorum. Et repleta est terra
abominationibus operum manuum ipsorum, et adoraverunt
ea quae fecerunt digiti eorum. Et inclinavit se homo,
et humiliavit se vir, et non remittam illis. Et nunc intrate
in petras, et abscondite vos in terra a facie timoris
Domini, et a majestate Virtutis ejus, cum surrexerit
confringere terram. Oculi enim Domini excelsi, homo
autem humilis; et humiliabitur altitudo hominum, et
exaltabitur Dominus solus in illa die. Dies enim Domini
sabaoth supra omnem injuriosum et superbum, et supra
omnem altum et humiliatum, qui humiliabuntur; et
supra omnem cedrum Libani excelsorum et elatorum, et
supra omnem arborem Libani Basan, et super omnem
montem, et super omnem collem altum, et super
omnem navem maris, et super omne spectaculum navium
decoris. Et humiliabitur, et cadet contumelia hominum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.