PL 34, col. 1063

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Harmony of the Gospels 1.29 · The Harmony of the Gospels 1.28 · The Harmony of the Gospels 1.30

et exaltabitur Dominus solus in illa die. Et manibus
fabricata omnia abscondent in speluncis, et in scissuris
petrarum, et in cavernis terrae a facie timoris Domini,
et a majestate Virtutis ejus, cum exsurrexerit confringere
terram. Illa enim die projiciet homo abominationes aureas
et argenteas, quae fecerunt ut adorarent supervacanea
et noxia; ut intrent in foramina solidae petrae,
et in scissuras petrarum, a facie timoris Domini, et
a majestate Virtutis ejus, cum exsurrexerit comminuere
terram [(Isai. II, 5-21)]
.
CAPUT XXIX.-- Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.
45.
Quid dicunt de isto Deo sabaoth, quod interpretatur
Deus virtutum vel exercituum; quia illi serviunt
virtutes et exercitus Angelorum? quid dicunt
de isto Deo Israel, quia Deus est illius populi, de quo
venit semen, in quo benedicerentur omnes Gentes?
Cur solum non colunt, qui omnes deos colendos esse
contendunt? cur ei non credunt, qui alios deos falsos
et ostendit, et evertit? Audivi quemdam eorum dicere,
se regisse apud nescio quem philosophum, quod ex
iis quae Judaei in suis sacramentis agerent, intellexisset
quem Deum colerent: « Praepositum, inquit, istorum
elementorum, quibus iste visibilis et corporeus
mundus exstructus est: » cum in Scripturis
sanctis Prophetarum ejus aperte ostendatur, illum
Deum colendum praeceptum esse populo Israel, qui
fecit coelum et terram, et a quo est omnis vera sapientia.
Sed quid opus est hinc diutius disputare, cum
ad id quod ago sufficiat, quod illi qualibet praesumptione
opinantur de illo Deo, quem Deum esse negare
non possunt? Si enim praepositus est elementorum
quibus mundus iste consistit, cur non ipse potius colitur,
quam Neptunus, qui solius maris praepositus
est? quam denique Silvanus, qui solorum agrorum
atque silvarum? quam Sol, qui solius diei, vel etiam
universi coelestis caloris? quam Luna, quae solius
noctis, vel etiam humoris potestate praefulget? quam
Juno, quae solum aerem tenere perhibetur? Certe
enim isti partium praepositi, quicumque sunt, necesse
est ut sub illo sint, qui omnium elementorum et universae
hujus molis praeposituram gerit. At iste illos
omnes coli prohibet: cur ergo isti contra praeceptum
majoris illorum, non solum eos colere volunt, sed
propter istos illum nolunt? Adhuc non inveniunt quid
de isto Deo Israel constanter liquidoque pronuntient;
nec unquam invenient, donec eum inveniant Deum
solum verum, a quo creata sunt omnia.
CAPUT XXX.-- Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.
46.
Proinde quidam Lucanus magnus eorum in
carmine declamator, credo et ipse diu quaerens, sive
per suas cogitationes, sive per suorum libros, quisnam
esset Judaeorum Deus; et quia non pie quaerebat,
non inveniens; maluit tamen incertum Deum
quem non inveniebat, quam nullum Deum dicere,
cujus tam magna documenta sentiebat. Ait enim:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.