PL 34, col. 1064

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Harmony of the Gospels 1.30 · The Harmony of the Gospels 1.31 · The Harmony of the Gospels 1.0

Et dedita sacris
Incerti Judaea Dei.
[(Lucanus, lib. 2, sub finem.)]
Et nondum Deus iste sanctus et verus Deus Israel,
nondum per Christi nomen tanta in omnibus gentibus
fecerat, quanta usque in hodiernum diem post Lucani
tempora consecuta sunt. Nunc vero quis tam durus
non flectatur? quis tam torpidus non ignescat, cum
impletur quod scriptum est, quia non est qui se abscondat
a calore ejus? quando jam clarissima luce manifestantur
quae in eodem psalmo, unde versiculum
istum commemoravi, tanto ante praedicta sunt? Coelorum
enim nomine Apostoli Christi significati sunt,
quod in eis Deus praesideret, ut Evangelium annuntiarent.
Jam ergo coeli enarraverunt gloriam Dei, et
opera manuum ejus annuntiavit firmamentum. Dies
diei eructavit verbum, et nox nocti annuntiavit scientiam.
Jam non sunt loquelae neque sermones, quorum
non audiantur voces eorum. Jam in omnem terram
exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba
eorum. Jam in sole, hoc est in manifestatione, posuit
tabernaculum suum, quod est Ecclesia ipsius. Quia,
ut hoc faceret, ipse, sicut ibi sequitur, tanquam
sponsus processit de thalamo suo, id est, conjugatum
Verbum carni humanae processit de utero virginali.
Jam exsultavit ut gigas, et cucurrit viam. Jam a
summo coeli facta est egressio ejus, et recursus ejus
usque ad summum coeli. Et ideo rectissime sequitur
versus, quem paulo ante commemoravi, Et non est
qui se abscondat a calore ejus [(Psal. XVIII, 1-7)]
. Et adhuc
isti fragiles contradictiunculas garrientes eligunt
isto igne, sicut stipula in cinerem verti, quam sicut
aurum a sorde purgari: cum et deorum falsorum jam
fallacia monumenta frustrata sint, et illius incerti Dei
veracia promissa certa jam facta sint.
CAPUT XXXI.-- Prophetia de Christo impleta.
47.
Desinant ergo dicere mali laudatores Christi,
qui nolunt esse christiani, quod Christus non docuerit
deos eorum deseri, et simulacra confringi.
Deus enim Israel, de quo praedictum est quod Deus
universae terrae vocabitur, et Deus universae terrae jam
vocatur; hoc per Prophetas futurum praedixit, hoc per
Christum congruo tempore implevit. Certe enim si
jam Deus Israel, Deus universae terrae vocatur, necesse
est ut fiat quod jussit, quando qui jussit, innotuit.
Quia vero per Christum et in Christo innotuit, ut
Ecclesia ejus per orbem diffunderetur, et per ipsam
Deus Israel universae terrae vocaretur, paulo superius
apud eumdem prophetam legant qui volunt: imo et
a me commemoretur. Neque enim ita longum est, ut
oporteat praetermitti. Dicuntur enim multa de praesentia
et humilitate et passione Christi, et corpore
ejus, cui caput est, id est de Ecclesia ejus, cum appellatur
tanquam sterilis quae non pariebat. Per multos
enim annos Ecclesia, quae futura erat in omnibus
Gentibus in filiis suis, hoc est in sanctis suis, non
apparuit, nondum Christo annuntiato per Evangelistas,
eis quibus non est annuntiatus per Prophetas: et
dicitur plures filios desertae futuros, quam ejus quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.