PL 34, col. 1069
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Harmony of the Gospels 1.34 · The Harmony of the Gospels 1.35 · The Harmony of the Gospels 1.0
concludere, atque ad propositam intentionem redire,
suscepti operis necessitas cogeret. Cum enim evangelicas
quaestiones, ubi videntur quibusdam quatuor
Evangelistae non inter se constare, solvere aggrederer,
ut potui expositis intentionibus singulorum,
primo mihi discutiendum occurrit, quod nonnulli
quaerere solent, cur ipsius Christi nulla scripta proferamus.
Ita enim volunt et ipsum credi nescio quid
aliud scripsisse quod diligunt, nihilque sensisse contra
deos suos, sed eos potius magico ritu coluisse: et
discipulos ejus non solum de illo fuisse mentitos, dicendo
illum Deum per quem facta sunt omnia, cum
aliud nihil quam homo fuerit, quamvis excellentissimae
sapientiae; verum etiam de diis eorum non hoc docuisse
quod ab illo didicissent. Unde factum est ut
eos de Deo Israel potius urgeremus, qui per Ecclesiam
Christianorum ab omnibus gentibus colitur, et istorum
sacrilegas vanitates ubique jam evertit, sicut per Prophetas
suos tanto ante praedixit, et per Christi nomen,
in quo benedici omnes gentes promiserat, ea
quae praedixit, implevit. Ex quo intelligere debent
nec Christum aliud de diis eorum vel nosse vel docere
potuisse, quam Deus Israel per Prophetas suos
jussit atque praedixit, per quos ipsum Christum promisit
et misit; in cujus nomine secundum pollicitationem
quam Patribus fecit, cum benedicerentur omnes
gentes, factum est ut et ipse Deus Israel, universae
terrae vocaretur: nec discipulos ejus a sui magistri
doctrina deviasse, cum deos Gentium coli prohiberent,
ne vel insensatis simulacris supplicaremus, vel societatem
cum daemoniis haberemus, vel creaturae potius
quam Creatori religionis obsequio serviremus.
CAPUT XXXV.-- Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.
53.
Quapropter, cum sit ipse Christus Sapientia
Dei, per quem creata sunt omnia, cumque nullae
mentes rationales sive Angelorum sive hominum, nisi
participatione ipsius sapientes fiant, cui per Spiritum
sanctum, per quem charitas in cordibus nostris diffunditur,
inhaeremus, quae Trinitas unus Deus est;
consultum est divina providentia mortalibus, quorum
temporalis vita in rebus orientibus et occidentibus
occupata tenebatur, ut eadem ipsa Dei Sapientia ad
unitatem personae suae homine assumpto, in quo
temporaliter nasceretur, viveret, moreretur, resurgeret,
congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo
et sustinendo, fieret et deorsum hominibus
exemplum redeundi, et eis qui sursum sunt Angelis
exemplum manendi. Nisi enim et in animae rationalis
natura temporaliter aliquid oriretur, id est, inciperet
esse quod non erat, nunquam ex vita pessima et stulta
ad sapientem atque optimam perveniret. Ac per hoc,