PL 34, col. 1070
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Harmony of the Gospels 1.35 · The Harmony of the Gospels 1.0
cum rebus aeternis contemplantium veritas perfruatur,
rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur
homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum
percipiat veritatem. Nam et quidam eorum nobilissimus
philosophus Plato, in eo libro quem Timaeum
vocant, sic ait: « Quantum ad id quod ortum est
aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. » Duo illa
sursum sunt, aeternitas et veritas: duo ista deorsum,
quod ortum est, et fides. Ut ergo ab imis ad summa
revocemur, atque id quod ortum est recipiat aeternitatem,
per fidem veniendum est ad veritatem. Et quia
omnia quae in contrarium pergunt, per aliquid medium
reducuntur, et ab aeterna justitia temporalis iniquitas
nos alienabat; opus ergo erat media justitia temporali,
quae medietas, temporalis esset de imis, justa de
summis, atque ita se nec abrumpens a summis, et
contemperans imis, ima redderet summis. Ideo Christus
mediator Dei et hominum dictus est, inter Deum
immortalem et hominem mortalem Deus et homo [(I Tim. II, 5)] ,
reconcilians hominem Deo, manens id
quod erat, factus quod non erat. Ipse est nobis fides
in rebus ortis, qui est veritas in aeternis.
54.
Hoc magnum et inenarrabile sacramentum,
hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam
revelabatur, posteris eorum per Evangelium praedicatur.
Oportebat enim ut aliquando in omnibus gentibus
redderetur, quod diu per unam gentem promittebatur.
Proinde qui Prophetas ante descensionem
suam praemisit, ipse et Apostolos post ascensionem
suam misit. Omnibus autem discipulis suis per hominem
quem assumpsit, tanquam membris sui corporis
caput est. Itaque cum illi scripserunt quae ille ostendit
et dixit, nequaquam dicendum est quod ipse non
scripserit; quandoquidem membra ejus id operata
sunt, quod dictante capite cognoverunt. Quidquid
enim ille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc
scribendum illis tanquam suis manibus imperavit.
Hoc unitatis consortium et in diversis officiis concordium
membrorum sub uno capite ministerium quisquis
intellexerit, non aliter accipiet quod narrantibus
discipulis Christi in Evangelio legerit, quam si ipsam
manum Domini, quam in proprio corpore gestabat, scribentem
conspexerit. Quamobrem illa potius jam videamus
qualia sint, quae putant Evangelistas sibimet
ipsis scripsisse contraria (quod parum intelligentibus
videri potest); ut his quaestionibus dissolutis, ex hoc
quoque appareat, illius capitis membra, non solum
idem sentiendo, verum etiam convenientia scribendo,
in corporis ipsius unitate germanam servasse concordiam.
LIBER SECUNDUS.