PL 34, col. 1111

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

in illo qui ait, Credo, Domine; adjuva incredulitatem
meam [(Marc. IX, 23)]
.
67.
Quae cum ita sint per hujusmodi Evangelistarum
locutiones varias, sed non contrarias, rem plane
utilissimam discimus, et pernecessariam; nihil in
cujusque verbis nos debere inspicere, nisi voluntatem,
cui debent verba servire; nec mentiri quemquam, si
aliis verbis dixerit quid ille voluerit, cujus verba non
dicit: ne miseri aucupes vocum, apicibus quodammodo
litterarum putent ligandam esse veritatem; cum
utique non in verbis tantum, sed etiam in caeteris
omnibus signis animorum, non sit nisi ipse animus
inquirendus.
68.
Quod autem nonnulli codices habent secundum
Matthaeum, Non enim mortua est mulier, sed dormit,
cum eam Marcus et Lucas duodecim annorum puellam
fuisse testentur; intelligas hebraeo more locutum
esse Matthaeum. Nam et aliis Scripturarum locis hoc
invenitur, non eas tantum quae virum passae fuerant,
sed omnino feminas etiam intactas atque integras, mulieres
appellari: sicut de ipsa Eva scriptum est, Formavit
eam in mulierem [(Gen. II, 22)]
; et illud in libro
Numerorum, ubi jubentur custodiri mulieres quae nescierunt
cubile masculi, id est virgines, ne interficiantur [(Num. XXXI, 18)] :
qua locutione etiam Paulus
ipsum Christum ait factum ex muliere [(Galat. IV, 4)]
.
Hoc enim melius intelligimus, quam ut illam duodecim
annorum jam nuptam, vel virum expertam fuisse
credamus.
CAPUT XXIX.-- De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.
69.
Sequitur Matthaeus, et dicit: Et transeunte inde
Jesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes, et dicentes:
Miserere nostri, fili David, et caetera, usque ad illud
ubi ait, Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum
ejicit daemones [(Matth. IX, 27-34)]
. Hoc de
duobus caecis et de muto daemonio, solus Matthaeus
ponit. Illi enim duo caeci, de quibus et alii narrant [(Marc. X, 46-52, et Luc. XVIII, 35-43)] ,
non sunt isti,
sed tamen simile factum est: ita ut si ipse Matthaeus
non etiam illius facti meminisset [(Matth. XX, 29-34)] ,
posset putari hoc quod nunc narrat, dictum fuisse
etiam ab aliis duobus. Quod commendare memoriae
diligenter debemus, esse quaedam facta similia; quod
probatur, cum idem ipse evangelista utrumque commemorat:
ut si quando talia singula apud singulos
invenerimus, atque in eis contrarium, quod solvi non
possit, occurrat nobis non hoc esse factum, sed aliud
simile, vel similiter factum.
CAPUT XXX.-- Ubi turbarum misertus misit discipulos suos, dans eis postestatem sanitatum praestandarum, et eis multa mandavit, ordinans quemadmodum viverent: ubi quaerendum est quomodo Matthaeus Marco et Lucae congruat maxime de virga quam secundum Matthaeum dicit non ferendam, secundum Marcum autem solam ferendam; et de habitu calceamentorum atque vestium.
70.
Sane deinceps non apparet ordo rerum gestarum.
Nam post haec duo facta, de caecis et muto daemonio,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.