PL 34, col. 1138

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

etiam nomine expressit, cujus filiam resuscitavit
Jesus [(Marc. V, 22-43)] . In quo etiam magis
iste sensus apparet, quia et ille archisynagogus utique
in loco isto nobilis fuit. Procul dubio itaque Bartimaeus
iste Timaei filius ex aliqua magna felicitate dejectus,
notissimae et famosissimae miseriae fuit, quod non solum
caecus, verum etiam mendicus sedebat. Hinc est
ergo quod ipsum solum voluit commemorare Marcus,
cujus illuminatio tam claram famam huic miraculo
comparavit, quam erat illius nota calamitas.
126.
Lucas vero quamvis omnino eodem modo factum,
tamen in alio caeco intelligendus est par commemorare
miraculum, et ejusdem miraculi parem
modum. Ille quippe hoc factum dicit, cum appropinquaret
Jericho [(Luc. XVIII, 35-43)] : at isti cum egrederetur
ab Jericho. Sed nomen civitatis et facti similitudo
putari suadet semel esse factum: sed Evangelistas
in hoc sibi adversari, quod alius dicat, Cum
appropinquaret Jericho, alii, Cum egrederetur ab Jericho,
non sane hoc persuadet, nisi eis qui proclivius
credi volunt mentiri Evangelium, quam duo similia
similiterque miracula fecisse Jesum. Quid autem sit
credibilius, et quid potius verum, et omnis fidelis
filius Evangelii facillime videt; et omnis contentiosus
saltem cum admonitus fuerit, vel tacendo, vel etiamsi
tacere noluerit, cogitando sibi ipse respondet.
CAPUT LXVI.-- De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.
127.
Sequitur Matthaeus, et dicit: Et cum appropinquassent
Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem
Oliveti, tunc Jesus misit duos discipulos, dicens eis.
Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis
asinam alligatam et pullum cum ea, etc., usque ad
eum locum ubi ait, Benedictus qui venit in nomine Domini,
Hosanna in altissimis [(Matth. XXI, 1-9)]
. Hoc
etiam Marcus narrat eodem ordine custodito [(Marc.
XI, 1-10)] . Lucas autem in Jericho immoratur, quaedam
commemorans quae isti praetermiserunt, de Zachaeo
principe Publicanorum, et quaedam in parabolis
dicta. Post haec et ipse occurrit eis ad hujus pulli
commemorationem, in quo sedit Jesus [(Luc. XIX,
1-38)] . Nec moveat quod Matthaeus asinam dicit et
pullum, caeteri autem de asina tacent. Imo etiam recordanda
est illa regula, quam de quinquagenis et
centenis discumbentibus, cum quinque panibus turbae
pascerentur, supra insinuavimus [(Supra, cap. 46, n.
98)] : qua insinuata, non deberet hoc jam permovere
lectorem, nec si Matthaeus ita de pullo tacuisset, quemadmodum
illi de asina tacuerunt, ut maxime contrarium
putaretur, quod unus asinam dixit, alii pullum
asinae; quanto minus moveri oportet, quia unus ita
commemoravit asinam, de qua caeteri tacuerunt, ut
tamen pullum non taceret, de quo illi dixerunt? Ubi
ergo utrumque factum potest intelligi, nulla repugnantia
est, nec si alius aliud, et aliud alius commemoret:
quanto minus ubi alius unum, alius utrumque?
128.
Joannes quoque cum taceat quemadmodum
Dominus discipulos suos ad haec animalia sibi adducenda
miserit, interponit tamen breviter hoc de pullo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.