PL 34, col. 1232
De sermone Domini in monte (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Our Lord’s Sermon on the Mount 1.5 · Our Lord’s Sermon on the Mount 1.6 · Our Lord’s Sermon on the Mount 1.7
nesciat superbos inflatos dici, tanquam vento distentos?
Unde est etiam illud Apostoli: Scientia inflat, charitas vero aedificat
[(I Cor. VIII, 1)]
. Quapropter recte
hic intelliguntur pauperes spiritu, humiles et timentes
Deum, id est, non habentes inflantem spiritum.
Nec aliunde omnino incipere oportuit beatitudinem;
siquidem perventura est ad summam sapientiam: Initium autem sapientiae timor Domini
[(Eccli. I, 16)]
;
quoniam et e contrario, Initium omnis peccati superbia
inscribitur [(Id. X, 15)]
. Superbi ergo appetant et diligant
regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu;
quoniam ipsorum est regnum coelorum.
CAPUT II.--4. Beati mites; quoniam ipsi haereditate
possidebunt terram: illam credo terram, de qua
in Psalmo dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra
viventium [(Psal. CXLI, 6)]
. Significat enim quamdam
soliditatem et stabilitatem haereditatis perpetuae, ubi
anima per bonum affectum, tanquam loco suo requiescit,
sicut corpus in terra; et inde cibo suo alitur,
sicut corpus ex terra: ipsa est requies et vita
sanctorum. Mites autem sunt qui cedunt improbitatibus,
et non resistunt malo, sed vincunt in bono malum [(Rom. XII, 21)] .
Rixentur ergo immites, et dimicent
pro terrenis et temporalibus rebus: Beati autem mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram,
de qua pelli non possint.
5.
Beati lugentes; quoniam ipsi consolabuntur. Luctus
est tristitia de amissione charorum: conversi autem
ad Deum, ea quae in hoc mundo chara amplectebantur,
amittunt: non enim gaudent his rebus, quibus
ante gaudebant; et donec fiat in illis amor aeternorum,
nonnulla moestitia sauciantur: consolabuntur
ergo Spiritu sancto, qui maxime propterea paracletus
nominatur, id est consolator, ut temporalem amittentes
aeterna laetitia perfruantur.
6.
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam
ipsi saturabuntur. Jam istos amatores dicit veri et inconcussi
boni. Illo ergo cibo saturabuntur, de quo
ipse Dominus dicit, Meus cibus est ut faciam voluntatem
Patris mei, quod est justitia: et illa aqua, de qua
quisquis biberit, ut idem dicit, fiet in eo fons aquae salientis
in vitam aeternam [(Joan. IV, 34, 14)]
.
7.
Beati misericordes; quoniam ipsorum miserebitur.
Beatos esse dicit qui subveniunt misseris, quoniam
eis ita rependitur, ut de miseria liberentur.
8.
Beati mundi corde; quoniam ipsi Deum videbunt.
Quam ergo stulti sunt qui Deum istis exterioribus
oculis quaerunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum
est, Et in simplicitate cordis quaerite illum [(Sap.
I, 1)]
. Hoc est enim mundum cor, quod est simplex
cor: et quemadmodum lumen hoc videri non potest,
nisi oculis mundis; ita nec Deus videtur, nisi mundum
sit illud quo videri potest.