PL 34, col. 16
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine pref.2 · On Christian Doctrine pref.3 · On Christian Doctrine pref.0
nullum adjuvari posse censebunt. Tertium genus est
reprehensorum, qui divinas Scripturas vel revera
bene tractant, vel bene tractare sibi videntur: qui
quoniam nullis hujusmodi observationibus lectis,
quales nunc tradere institui, facultatem exponendorum
sanctorum Librorum se assecutos vel vident, vel
putant, nemini esse ista praecepta necessaria, sed potius
totum quod de illarum Litterarum obscuritatibus
laudabiliter aperitur, divino munere fieri posse clamitabunt.
3.
Quibus omnibus breviter respondens, illis qui
haec quae scribimus non intelligunt, hoc dico: me ita
non esse reprehendendum, quia haec non intelligunt;
tanquam si lunam veterem vel novam, sidusve aliquod
minime clarum vellent videre, quod ego intento digito
demonstrarem; illis autem nec ad ipsum digitum
meum videndum sufficiens esset acies oculorum, non
propterea mihi succensere deberent. Illi vero qui
etiam istis praeceptis cognitis atque perceptis, ea quae
in divinis Scripturis obscura sunt intueri nequiverint,
arbitrentur se digitum quidem meum videre posse,