PL 34, col. 17
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine pref.4 · On Christian Doctrine pref.5 · On Christian Doctrine pref.3
sidera vero quibus demonstrandis intenditur, videre
non posse. Et illi ergo, et isti me reprehendere desinant,
et lumen oculorum divinitus sibi praeberi deprecentur.
Non enim si possum membrum meum ad
aliquid demonstrandum movere, possum etiam oculos
accendere, quibus vel ipsa demonstratio mea,
vel etiam illud quod volo demonstrare, cernatur.
4.
Jamvero eorum qui divino munere exsultant, et
sine talibus praeceptis, qualia nunc tradere institui, se
sanctos Libros intelligere atque tractare gloriantur,
et propterea superflua voluisse me scribere existimant,
sic est lenienda commotio, ut quamvis magno
Dei dono jure laetentur, recordentur se tamen per
homines didicisse vel litteras; nec propterea sibi ab
Antonio sancto et perfecto viro Aegyptio monacho
insultari debere, qui sine ulla scientia litterarum
Scripturas divinas et memoriter audiendo tenuisse, et
prudenter cogitando intellexisse praedicatur; aut ab
illo servo Barbaro christiano, de quo a gravissimis
fideque dignissimis viris nuper accepimus, qui litteras
quoque ipsas nullo docente homine, in plenam
notitiam orando ut sibi revelarentur, accepit triduanis
precibus impetrans ut etiam codicem oblatum,
stupentibus qui aderant, legendo percurreret.
5.
Aut si haec quisque falsa esse arbitratur, non
ago pugnaciter. Certe enim quoniam cum Christianis
nobis res est, qui se Scripturas sanctas sine duce
homine gaudent nosse, et si ita est, vero et non mediocri
gaudent bono; concedant necesse est unumquemque
nostrum et ab ineunte pueritia consuetudine
audiendi linguam suam didicisse, et aliam aliquam
vel graecam vel hebraeam vel quamlibet caeterarum,
aut similiter audiendo, aut per hominem praeceptorem
accepisse. Jam ergo si placet, moneamus omnes
fratres, ne parvulos suos ista doceant, quia momento
uno temporis adveniente Spiritu sancto, repleti Apostoli
omnium gentium linguis locuti sunt; aut cui
talia non provenerint, non se arbitretur esse christianum,
aut Spiritum sanctum accepisse se dubitet. Imo
vero et quod per hominem discendum est, sine superbia
discat; et per quem docetur alius, sine superbia
et sine invidia tradat quod accepit: neque tentemus
eum cui credidimus, ne talibus inimici versutiis et
perversitate decepti, ad ipsum quoque audiendum
Evangelium atque discendum nolimus ire in ecclesias,
aut codicem legere, aut legentem praedicantemque
hominem audire; et exspectemus rapi usque in tertium
coelum, sive in corpore, sive extra corpus, sicut
dicit Apostolus, et ibi audire ineffabilia verba, quae
non licet homini loqui [(II Cor. XII, 2-4)] , aut ibi videre
Dominum Jesum Christum, et ab illo potius
quam ab hominibus audire Evangelium.
6.
Caveamus tales tentationes superbissimas et periculosissimas,
magisque cogitemus et ipsum apostolum
Paulum, licet divina et coelesti voce prostratum et instructum,