PL 34, col. 21
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine 1.5 · On Christian Doctrine 1.6 · On Christian Doctrine 1.4
in patriam redire vellemus, opus esset vel terrestribus
vel marinis vehiculis quibus utendum esset ut ad patriam,
qua fruendum erat, pervenire valeremus;
quod si amoenitates itineris, et ipsa gestatio vehiculorum
nos delectaret, et conversi ad fruendum his
quibus uti debuimus, nollemus cito viam finire, et
perversa suavitate implicati alienaremur a patria,
cujus suavitas faceret beatos: sic in hujus mortalitatis
vita peregrinantes a Domino [(II Cor. V, 6)] , si
redire in patriam volumus, ubi beati esse possimus,
utendum est hoc mundo, non fruendum; ut invisibilia
Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur [(Rom. I, 26)] ,
hoc est, ut de corporalibus temporalibusque
rebus aeterna et spiritualia capiamus.
CAPUT V.-- Deus Trinitas, res qua fruendum.
5.
Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius
et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quaedam
summa res, communisque omnibus fruentibus ea; si
tamen res et non rerum omnium causa sit, si tamen
et causa. Non enim facile nomen quod tantae excellentiae
conveniat potest inveniri, nisi quod melius ita
dicitur Trinitas haec, unus Deus ex quo omnia, per
quem omnia, in quo omnia [(Rom. XI, 36)] . Ita Pater et
Filius et Spiritus sanctus, et singulus quisque horum
Deus, et simul omnes unus Deus; et singulus quisque
horum plena substantia, et simul omnes una substantia.
Pater nec Filius est nec Spiritus sanctus, Filius
nec Pater est nec Spiritus sanctus, Spiritus sanctus
nec Pater est nec Filius; sed Pater tantum Pater, et
Filius tantum Filius, et Spiritus sanctus tantum Spiritus
sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas,
eadem majestas, eadem potestas. In Patre
unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis
aequalitatisque concordia: et tria haec unum
omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium,
connexa omnia propter Spiritum sanctum.
CAPUT VI.-- Deus ineffabilis, quomodo.
6.
Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum
Deo? Imo vero nihil me aliud quam dicere voluisse
sentio: si autem dixi, non hoc est quod dicere volui.
Hoc unde scio, nisi quia Deus ineffabilis est; quod
autem a me dictum est, si ineffabile esset, dictum non
esset? Ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est
Deus, quia et hoc cum dicitur, aliquid dicitur. Et fit
nescio quae pugna verborum, quoniam si illud est
ineffabile, quod dici non potest, non est ineffabile quod
vel ineffabile dici potest. Quae pugna verborum silentio
cavenda potius quam voce pacanda est. Et tamen
Deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit
humanae vocis obsequium, et verbis nostris in laude
sua gaudere nos voluit. Nam inde est et quod dicitur
Deus. Non enim revera in strepitu istarum duarum
syllabarum ipse cognoscitur; sed tamen omnes latinae
linguae scios, cum aures eorum sonus iste tetigerit,
movet ad cogitandam excellentissimam quamdam immortalemque
naturam.
CAPUT VII.-- Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.
7.
Nam cum ille unus cogitatur deorum Deus, ab