PL 34, col. 22

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 1.7 · On Christian Doctrine 1.8 · On Christian Doctrine 1.0

his etiam qui alios et suspicantur et vocant et colunt
deos sive in coelo sive in terra, ita cogitatur, ut aliquid
quo nihil melius sit atque sublimius illa cogitatio
conetur attingere. Sane quoniam diversis moventur
bonis, partim eis quae ad corporis sensum, partim
eis quae ad animi intelligentiam pertinent; illi qui
dediti sunt corporis sensibus, aut ipsum coelum, aut
quod in coelo fulgentissimum vident, aut ipsum mundum,
Deum deorum esse arbitrantur: aut, si extra
mundum ire contendunt, aliquid lucidum imaginantur,
idque vel infinitum, vel ea forma quae optima videtur,
inani suspicione constituunt, aut humani corporis
figuram cogitant, si eam caeteris anteponunt.
Quod si unum Deum deorum esse non putant, et potius
multos aut innumerabiles aequalis ordinis deos;
etiam eos tamen prout cuique aliquid corporis videtur
excellere, ita figuratos animo tenent. Illi autem qui
per intelligentiam pergunt videre quod Deus est, omnibus
eum naturis visibilibus et corporalibus, intelligibilibus
etiam et spiritualibus, omnibus mutabilibus
praeferunt. Omnes tamen certatim pro excellentia Dei
dimicant; nec quisquam inveniri potest qui hoc Deum
credat esse quo melius aliquid est. Itaque hoc omnes
Deum consentiunt esse, quod caeteris rebus omnibus
anteponunt.
CAPUT VIII.-- Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.
8.
Et quoniam omnes qui de Deo cogitant, vivum
aliquid cogitant, illi soli possunt non absurda et indigna
existimare de Deo, qui vitam ipsam cogitant, et
quaecumque illis forma occurrerit corporis, eam vita
vivere vel non vivere statuunt, et viventem non viventi
anteponunt; eamque ipsam viventem corporis
formam, quantalibet luce praefulgeat, quantalibet magnitudine
praeemineat, quantalibet pulchritudine ornetur,
aliud esse ipsam, aliud vitam qua vegetatur intelligunt,
eamque illi moli quae ab illa vegetatur et
animatur, dignitate incomparabili praeferunt. Deinde
ipsam vitam pergunt inspicere, et si eam sine sensu
vegetantem invenerint, qualis est arborum, praeponunt
eis sentientem, qualis est pecorum; et huic rursus
intelligentem, qualis est hominum. Quam cum
adhuc mutabilem viderint, etiam huic aliquam incommutabilem
coguntur praeponere, illam scilicet vitam
quae non aliquando desipit, aliquando sapit, sed est
potius ipsa Sapientia. Sapiens enim mens, id est, adepta
sapientiam, antequam adipisceretur non erat sapiens;
at vero ipsa Sapientia nec fuit unquam insipiens,
nec esse unquam potest. Quam si non viderent,
nullo modo plena fiducia vitam incommutabiliter sapientem
commutabili vitae anteponerent. Ipsam quippe
regulam veritatis, qua illam clamant esse meliorem,
incommutabilem vident; nec uspiam nisi supra suam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.