PL 34, col. 30
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine 1.28 · On Christian Doctrine 1.29 · On Christian Doctrine 1.27
sunt, et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod
non potest corpus; quia corpus per animam vivit qua
fruimur Deo.
CAPUT XXVIII.-- Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.
29.
Omnes autem aeque diligendi sunt: sed cum
omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum
est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet
rerum opportunitatibus, constrictius tibi
quasi quadam sorte junguntur. Sicut enim, si tibi
abundaret aliquid, quod dari oporteret ei qui non
haberet, nec duobus dari posset, si tibi occurrerent
duo, quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te
aliqua necessitudine superaret; nihil justius faceres
quam ut sorte legeres, cui dandum esset quod dari
utrique non posset: sic in hominibus quibus omnibus
consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout
quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere potuerit.
CAPUT XXIX.-- Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.
30.
Omnium autem qui nobiscum frui possunt Deo,
partim eos diligimus quos ipsi adjuvamus, partim
eos a quibus adjuvamur, partim quorum et indigemus
adjutorio, et indigentiae subvenimus; partim quibus
nec ipsi conferimus aliquid commodi, nec ab eis ut
nobis conferatur attendimus. Velle tamen debemus
ut omnes nobiscum diligant Deum, et totum quod vel
eos adjuvamus vel adjuvamur ab eis, ad unum illum
finem referendum est. Si enim in theatris nequitiae
qui aliquem diligit histrionem, et tanquam magno vel
etiam summo bono ejus arte perfruitur, omnes diligit
qui eum diligunt secum, non propter illos, sed propter
eum quem pariter diligunt; et quanto est in ejus
amore ferventior, tanto agit quibus potest modis, ut
a pluribus diligatur, et tanto pluribus eum cupit
ostendere; et quem frigidiorem videt, excitat eum
quantum potest laudibus illius; si autem contravenientem
invenerit, odit in illo vehementer odium dilecti
sui, et quibus modis valet, instat ut auferat:
quid nos in societate dilectionis Dei agere convenit,
quo perfrui, beate vivere est; et a quo habent omnes
qui eum diligunt, et quod sunt, et quod eum diligunt;
de quo nihil metuimus, ne cuiquam possit cognitus
displicere; et qui se vult diligi, non ut sibi aliquid,
sed ut eis qui diligunt, aeternum praemium conferatur,
hoc est ipse quem diligunt? Hinc efficitur ut inimicos
etiam nostros diligamus: non enim eos timemus, quia
nobis quod diligimus auferre non possunt; sed miseramur
potius, quia tanto magis nos oderunt, quanto
ab illo quem diligimus separati sunt. Ad quem si conversi
fuerint, et illum tanquam beatificum bonum, et
nos tanquam socios tanti boni necesse est ut diligant.
CAPUT XXX.-- Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.
31.
Oritur autem hoc loco de Angelis nonnulla
quaestio. Illo enim fruentes, etiam ipsi beati sunt, quo