PL 34, col. 29

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 1.26 · On Christian Doctrine 1.25 · On Christian Doctrine 1.27

id est, quomodo se diligat ut prosit sibi. Quin autem
se diligat et prodesse sibi velit, dubitare dementis est.
Praecipiendum etiam quomodo corpus suum diligat,
ut ei ordinate prudenterque consulat. Nam quod diligat
etiam corpus suum, idque salvum habere atque
integrum velit, aeque manifestum est. Aliquid itaque
amplius diligere aliquis potest, quam salutem atque
integritatem corporis sui. Nam multi et dolores et
amissiones nonnullorum membrorum voluntarias suscepisse
inveniuntur, sed ut alia quae amplius diligebant,
consequerentur. Non ergo propterea quisquam
dicendus est non diligere salutem atque incolumitatem
corporis sui, quia plus aliquid diligit. Nam et avarus
quamvis pecuniam diligat, tamen emit sibi panem:
quod cum facit, dat pecuniam quam multum diligit
et augere desiderat; sed quia pluris aestimat salutem
corporis sui, quae illo pane fulcitur. Supervacaneum
est diutius de re manifestissima disputare, quod tamen
plerumque nos facere cogit error impiorum.
CAPUT XXVI.-- Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.
27.
Ergo, quoniam praecepto non opus est ut se
quisque et corpus suum diligat, id est, quoniam id
quod sumus, et id quod infra nos est, ad nos tamen
pertinet, inconcussa naturae lege diligimus, quae in
bestias etiam promulgata est (nam et bestiae se atque
corpora sua diligunt); restabat ut et de illo quod
supra nos est, et de illo quod juxta nos est, praecepta
sumeremus. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex
toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente
tua, et diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his
duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [(Matth.
XXII, 37-40)]
. Finis itaque praecepti est dilectio [(I Tim.
I, 5)] , et ea gemina, id est Dei et proximi. Quod si te
totum intelligas, id est animum et corpus tuum, et
proximum totum, id est animum et corpus ejus (homo
enim ex animo constat et corpore), nullum rerum
diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum
est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, ejusque
dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut
caetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum
videtur; sed cum dictum est, Diliges proximum
tuum tanquam teipsum, simul et tui abs te dilectio
non praetermissa est.
CAPUT XXVII.-- Ordo dilectionis.
28.
Ille autem juste et sancte vivit, qui rerum integer
aestimator est: ipse est autem qui ordinatam
dilectionem habet, ne aut diligat quod non est diligendum,
aut non diligat quod est diligendum, aut
amplius diligat quod minus est diligendum, aut aeque
diligat quod vel minus vel amplius diligendum est,
aut minus vel amplius quod aeque diligendum est.
Omnis peccator in quantum peccator est, non est diligendus;
et omnis homo in quantum homo est, diligendus
est propter Deum, Deus vero propter seipsum.
Et si Deus omni homine amplius diligendus est, amplius
quisque debet Deum diligere quam seipsum.
Item amplius alius homo diligendus est quam corpus
nostrum: quia propter Deum omnia ista diligenda

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.