PL 34, col. 28
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine 1.24 · On Christian Doctrine 1.25 · On Christian Doctrine 1.0
aliqua secta quaestio fuit. Sed neque corpus suum
quisquam odit: verum est enim quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit
[(Ephes. V, 29)]
.
Et quod nonnulli dicunt, malle se omnino esse sine
corpore, omnino falluntur: non enim corpus suum,
sed corruptiones ejus et pondus oderunt. Non itaque
nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus
volunt habere: sed putant nullum corpus esse si
tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. Quod
autem continentia quadam et laboribus quasi persequi
videntur corpora sua; qui hoc recte faciunt, non
id agunt ut non habeant corpus, sed ut habeant subjugatum
et paratum ad opera necessaria. Libidines
enim male utentes corpore, id est consuetudines et
inclinationes animae ad fruendum inferioribus, per
ipsius corporis laboriosam quamdam militiam exstinguere
affectant. Nam non se interimunt, sed curam
suae valetudinis gerunt.
25.
Qui autem perverse id agunt, quasi naturaliter
inimico suo corpori bellum ingerunt. In quo fallit
eos quod legunt: Caro concupiscit adversus spiritum,
et spiritus adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur [(Galat. V, 17)]
.
Dictum est enim hoc propter
indomitam carnalem consuetudinem, adversus quam
spiritus concupiscit; non ut interimat corpus, sed ut
concupiscentia ejus, id est consuetudine mala edomita,
faciat spiritui subjugatum, quod naturalis ordo
desiderat. Quia enim hoc erit post resurrectionem,
ut corpus omnimodo cum quiete summa spiritui subditum
immortaliter vigeat, hoc etiam in hac vita meditandum
est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius,
nec inordinatis motibus resistat spiritui. Quod
donec fiat, caro concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem: non per odium resistente
spiritu, sed per principatum; quia magis quod diligit
vult subditum esse meliori: nec per odium resistente
carne, sed per consuetudinis vinculum, quod a parentum
etiam propagine inveteratum naturae lege inolevit.
Id ergo agit spiritus in domanda carne, ut solvat
malae consuetudinis quasi pacta perversa, et fiat pax
consuetudinis bonae. Tamen nec isti qui falsa opinione
depravati corpora sua detestantur, parati essent unum
oculum vel sine sensu doloris amittere, etiamsi in
altero tantus cernendi sensus remaneret, quantus
erat in duobus, nisi aliqua res quae praeponenda esset,
urgeret. Isto atque hujusmodi documento satis ostenditur
eis qui sine pertinacia verum requirunt, quam
certa sententia sit Apostoli, ubi ait: Nemo enim unquam
carnem suam odio habuit. Addidit etiam: Sed
nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam.
CAPUT XXV.-- Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.
26.
Modus ergo diligendi praecipiendus est homini,