PL 34, col. 27
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine 1.23 · On Christian Doctrine 1.22 · On Christian Doctrine 1.24
atque constringitur incommutabili bono, quam cum
inde vel ad seipsum relaxatur. Si ergo teipsum non
propter te debes diligere, sed propter illum ubi dilectionis
tuae rectissimus finis est, non succenseat alius
homo, si etiam ipsum propter Deum diligis. Haec enim
regula dilectionis divinitus constituta est: Diliges, inquit, proximum tuum sicut teipsum; Deum
vero ex toto
corde, et ex tota anima et ex tota mente [(Levit. XIX, 18;
Deut. VI, 5; et Matth. XXII, 37, 39)]
; ut omnes cogitationes
tuas et omnem vitam et omnem intellectum in
illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. Cum
autem ait, toto corde, tota anima, tota mente, nullam
vitae nostrae partem reliquit, quae vacare debeat et
quasi locum dare ut alia re velit frui; sed quidquid
aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur,
quo totus dilectionis impetus currit. Quisquis ergo
recte proximum diligit, hoc cum eo debet agere, ut
etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat
Deum. Sic enim eum diligens tanquam seipsum, totam
dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem
Dei, quae nullum a se rivulum duci extra patitur, cujus
derivatione minuatur.
CAPUT XXIII.-- Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.
22.
Non autem omnia quibus utendum est, diligenda
sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam
referuntur in Deum, sicuti est homo, vel angelus;
aut ad nos relata, beneficio Dei per nos indigent,
sicuti est corpus. Nam utique martyres non dilexerunt
scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum
Deum. Cum ergo quatuor sint diligenda,
unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus,
tertium quod juxta nos est, quartum quod infra nos
est; de secundo et quarto nulla praecepta danda erant.
Quamtumlibet enim homo excidat a veritate, remanet
illi dilectio sui et dilectio corporis sui. Fugax
enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore,
id agit ut ipse sibi regnet et corpori suo; et ideo
non potest nisi et se et corpus suum diligere.
23.
Magnum autem aliquid adeptum se putat, si
etiam sociis, id est aliis hominibus, dominari potuerit.
Inest enim vitioso animo id magis appetere, et sibi
tanquam debitum vindicare, quod uni proprie debetur
Deo. Talis autem sui dilectio melius odium vocatur.
Iniquum est enim, quia vult sibi servire quod infra se
est, cum ipse servire superiori nolit: rectissimeque
dictum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam [(Psal. X, 6)]
:
et ideo fit infirmus animus, et de mortali
corpore cruciatur. Necesse est enim ut illud diligat,
et ejus corruptione praegravetur. Immortalitas
enim et incorruptio corporis de sanitate animi existit;
sanitas autem animi est firmissime inhaerere potiori,
hoc est incommutabili Deo. Cum vero etiam eis qui
sibi naturaliter pares sunt, hoc est, hominibus, dominari
affectat, intolerabilis omnino superbia est.
CAPUT XXIV.-- Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.
24.
Nemo ergo se odit. Et hinc quidem nulla cum