PL 34, col. 370

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

et spiritualis, non tamen et ipsa instituta nisi a
Deo, ex quo sunt omnia, quae quidem formationem
suam non tempore, sed origine praecederet, sicut vox
cantum; quid nisi de materia spirituali facta anima
congruentius creditur?
CAPUT XXVIII.-- Difficultates, cum dicitur animam Adae non prius creatam quam ejus corpori inspiratam fuisse.
40.
Si autem aliquis non vult eam existimare factam,
nisi cum jam formato corpori est inspirata,
videat quid respondeat, cum quaeritur unde facta sit.
Aut enim ex nihilo dicturus est Deum aliquid fecisse
vel facere post illam consummationem operum suorum;
et debet intueri quomodo explicet sexto die
factum hominem ad imaginem Dei (quod nisi secundum
animam recte intelligi non potest), id est, in qua
natura causalis ratio facta fuerit ejus rei quae nondum
fuit: aut non de nihilo, sed de aliquo jam existente
factam dicet animam; et laborabit inquirendo
quaenam illa natura sit, an corporalis, an spiritualis,
secundum eas quaestiones quas superius versavimus;
manente illa quoque molestia, ut adhuc quaeratur in
qua substantia creaturarum in sex diebus primitus
conditarum, causalem illam rationem fecerit animae,
quam nondum de nihilo, vel de aliquo fecerat.
41.
Quam si eo modo devitare voluerit, ut dicat,
sexto die etiam de limo factum esse hominem, sed
hoc recapitulando postea commemoratum; videat de
muliere quid dicat, quia masculum et feminam, dixit, fecit eos, et benedixit eos
[(Gen. I, 27, 28)]
. Quod si et
ipsam eo die factam esse de viri osse responderit, attendat
quomodo asserat sexto die facta volatilia, quae
adducta sunt ad Adam, cum Scriptura omne genus volatilium
quinto die creatum ex aquis insinuet; item
sexto die ligna etiam quae in paradiso plantata sunt,
cum eadem Scriptura hoc creaturae genus tertio dici
tribuerit. Ipsa etiam verba consideret quid sit, Ejecit
adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et
bonum ad escam; tanquam illa quae tertio die terra ejecerat,
non erant pulchra ad aspectum et bona ad escam,
cum in his essent operibus quae fecit Deus omnia bona
valde: quid sit etiam, Finxit Deus adhuc de terra
omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli [(Id. II, 19)]
;
tanquam illa non fuerint omnia, quae primo producta
erant, vel potius nulla ante producta erant. Neque
enim dictum est, Et finxit Deus adhuc de terra caeteras
bestias agri, et caetera volatilia coeli, quasi quae minus
vel terra sexto, vel aqua quinto die produxerit; sed, omnes bestias,
inquit, et omnia volatilia. Necnon et illud
cogitet, quemadmodum Deus et sex diebus fecerit
omnia; primo, ipsum diem; secundo, firmamentum;
tertio, speciem maris et terrae, atque ex terra
herbam et ligna; quarto, luminaria et sidera; quinto,
aquarum animalia; sexto, terrae; et postea dicatur, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne
viride agri:
quandoquidem cum factus est dies, non
fecit nisi ipsum diem. Quomodo etiam omne viride
agri fecerit antequam esset super terram, et fenum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.