PL 34, col. 369

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

damnationisque cruciatus? An illud dicendum est,
quod ad corpus administrandum voluntate propria
fuerit inclinata, in qua vita corporis, quoniam et juste
et inique vivi potest, quod eligeret hoc haberet, vel
praemium de justitia, vel de iniquitate supplicium, ut
nec illi apostolicae sententiae sit contrarium, qua dicit
nondum natos nihil egisse boni seu mali [(Rom. IX,
11)] ? Illa quippe inclinatio voluntatis ad corpus, nondum
est actio vel justitiae vel iniquitatis, de qua ratio
reddenda est in judicio Dei, recepturo unoquoque secundum
ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive
malum [(II Cor. V, 10)] . Cur ergo non jam et illud
credatur, quod Dei nutu ad corpus venerit; ubi si vellet
secundum praeceptum ejus agere, mercedem acciperet
vitae aeternae, atque Angelorum societatis: si
autem contemneret, poenas justissimas lueret, sive
laboris diuturni, sive ignis aeterni? An quia hoc
ipsum, Deo volenti obtemperasse, jam utique actio
bona est, et erit contrarium nondum natos nihil egisse
vel boni vel mali?
CAPUT XXVI.-- Anima si proprio nutu corpori inserta, non fuit praescia futuri. Liberum arbitrium.
37.
Quae si ita sunt, fatebimur etiam non in eo rerum
genere animam primitus creatam, ut esset praescia
futuri operis sui, vel justi, vel iniqui. Nimis
quippe incredibile est eam potuisse propria voluntate
inclinari ad corporis vitam, si se ita in quibusdam
peccaturam praesciret, ut juste supplicio perpetuo puniretur.
Juste sane Creator landatur in omnibus quae
fecit omnia bona valde. Neque enim ex iis tantum
laudandus est, quibus praescientiam dedit; cum recte
laudetur etiam quia pecora creavit, quibus est natura
humana praestantior etiam in ipsis peccantibus. Natura
quippe hominis ex Deo est, non iniquitas, qua
se ipse involvit male utendo libero arbitrio: quod
tamen si non haberet, in natura rerum minus excelleret.
Cogitandus quippe est homo juste vivens etiam
non praescius futurorum, et ibi videndum est, excellentia
voluntatis bonae quam non impediatur ad recte vivendum
et Deo placendum, quod ignarus futuri vivit
ex fide. Hujusmodi ergo creaturam quisquis esse nollet
in rebus, contradicit Dei bonitati. Quisquis autem
poenas eam non vult luere pro peccatis, inimicus est
aequitati.
CAPUT XXVII.-- Animam naturali appetitu ferri in corpus.
38.
Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus,
quaeri potest utrum, si noluerit, compellatur. Sed
melius creditur hoc naturaliter velle, id est, in ea natura
creari ut velit, sicut naturale nobis est velle
vivere: male autem vivere jam non est naturae,
sed perversae voluntatis, quam juste poena consequitur.
39.
Frustra ergo jam quaeritur ex qua veluti materie
facta sit anima, si recte intelligi potest in primis
illis operibus facta, cum factus est dies. Sicut enim
illa quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa.
Quod si et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.