PL 34, col. 359
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
de qua fieret, id est terram, de cujus limo vel pulvere
fingeretur, animae autem solam ibi condidisse rationem,
secundum quam fieret, non etiam quamdam pro
suo genere materiam, de qua fieret? Si enim quiddam
incommutabile esset anima, nullo modo ejus quasi
materiam quaerere deberemus: nunc autem mutabilitas
ejus satis indicat eam interim vitiis atque fallaciis
deformem reddi, formari autem virtutibus veritatisque
doctrina, sed in sua jam natura qua est anima; sicut
etiam caro in sua natura qua jam caro est, et salute
decoratur, et morbis vulneribusque foedatur. Sed sicut
haec, excepto quod jam caro est in qua natura
vel proficit ut pulchra, vel deficit ut deformis sit, hahuit
etiam materiem, id est terram, de qua fieret, ut
omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam
ea ipsa natura fieret, quae anima dicitur, cujus
vel pulchritudo virtus, vel deformitas vitium est, habere
aliquam materiam pro suo genere spiritualem,
quae nondum esset anima; sicut terra de qua caro
facta est, jam erat aliquid, quamvis non erat caro.
10.
Sed enim jam terra implebat mundi infimam
partem, antequam de illa corpus hominis fieret, conferens
universo totum suum, ut etiamsi nulla ex ea
caro fieret animantis cujusquam, specie tamen sua
mundi fabricam molemque compleret, secundum
quam dicitur mundus coelum et terra.
CAPUT VII.-- Dici non posse qualis fuisset illa materies animae.
At vero illa spiritualis materies, si fuit ulla unde
anima fieret, vel si est ulla unde animae fiunt, quid
ipsa est? quod nomen, quam speciem, quem usum in
rebus conditis tenet? Vivit, an non? Si vivit, quid
agit? quid confert universitatis effectibus? Beatamne
vitam gerit, an miseram, an neutram? Vivificat aliquid?
an ab hoc etiam opere vacat, et in quodam secreto
universitatis otiosa requiescit, sine vigili sensu
motuque vitali? Si enim nulla prorsus adhuc vita erat,
quomodo esset vitae futurae quaedam incorporea nec
viva materies? Aut falsum est, aut nimis latet. Si autem
jam vivebat nec beate nec misere, quomodo rationalis
erat? Quod si tunc rationalis facta est, cum ex illa
materie natura humanae animae facta est; irrationalis
ergo vita materies erat animae rationalis, id est humanae?
Quid ergo inter illam pecorisque distabat? An
rationalis erat jam possibilitate, nondum facultate? Si
enim videmus infantilem animam, jam utique hominis
animam, nondum coepisse uti ratione, et tamen eam
rationalem dicimus; cur non credatur sic in illa materie,
de qua facta est anima, quietum fuisse motum
etiam sentiendi, sicut in ista infantili, quae jam certe
anima est hominis, quietus est adhuc motus ratiocinandi?
CAPUT VIII.-- Beatam fuisse materiem illam admitti non potest.
11.
Nam si jam beata erat vita, de qua facta est
hominis anima; deterius ergo facta est: et ideo non
jam illa materies hujus, sed illius ista defluxio est.
Nam materies aliqua cum formatur, praesertim a Deo,
in melius sine dubitatione formatur. Sed etiam si cujusquam