PL 34, col. 466
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
corporum, ut putet corpus esse quod non est,
non aliquid obest animae si perniciosae suasioni non
consentiat.
CAPUT XV.-- Somnia venerea sine peccato contingere.
31.
Unde aliquando fit quaestio de consensionibus
somniantium, cum etiam concumbere sibi videntur,
vel contra propositum suum, vel contra etiam licitos
mores. Quod non contingit, nisi cum ea quae vigilantes
etiam cogitamus, non cum placito consensionis,
sed sicut etiam talia propter aliquid loquimur, sic
admoventur in somnis, et exprimuntur, ut eis naturaliter
etiam caro moveatur, et quod naturaliter colligit,
per genitales vias emittat; sicut hoc ipsum dicere
utique non possem, nisi etiam cogitarem. Porro imagines
rerum corporalium, quas necessario cogitavi, ut
hoc dicerem, si tanta expressione praesentarentur in
somnis, quanta praesentantur corpora vigilantibus,
fieret illud quod sine peccato fieri a vigilante non
posset. Quis enim vel cum loquitur, et postulante
necessitate sermonis de suo concubitu aliquid dicit,
possit non cogitare quod dicit? Porro ipsa phantasia,
quae fit in cogitatione sermocinantis, cum ita expressa
fuerit in visione somniantis, ut inter illam et veram
commixtionem corporum non discernatur, continuo
movetur caro, et sequitur quod eum motum sequi solet,
cum hoc tam sine peccato fiat, quam sine peccato
a vigilante dicitur, quod ut diceretur, sine dubio cogitatum
est. Verumtamen propter animae affectionem
bonam, quae desiderio meliore mundata multas interficit
cupiditates, quae ad naturalem carnis motum non
pertinent; quem casti vigilantes cohibent et refrenant,
dormientes autem ideo non possunt, quia non habent
in potestate quae admoveatur expressio corporalis
imaginis, quae discerni non possit a corpore: propter
illam ergo affectionem animae bonam, etiam in somnis
quaedam ejus merita clarent. Nam etiam dormiens
Salomon sapientiam praeposuit omnibus rebus, eamque
neglectis caeteris est precatus a Domino: et sicut
Scriptura testatur, placuit hoc coram Domino, nec
distulit retributionem bonam pro desiderio bono [(III
Reg. III, 5 15)] .
CAPUT XVI.-- Corporalium similitudines a spiritu in seipso formari.
32.
Quae cum ita sint, pertinet corporis sensus ad
visa corporalia, qui per quinque quasi rivulos distanter
valentes distribuitur: cum illud quod est subtilissimum
in corpore, et ob hoc animae vicinius quam
caetera, id est lux, primum per oculos sola diffunditur,
emicatque in radiis oculorum ad visibilia contuenda;
deinde mixtura quadam, primum cum aere puro, secundo
cum aere caliginoso atque nebuloso, tertio
cum corpulentiore humore, quarto cum terrena crassitudine,
quinque sensus cum ipso, ubi sola excellit,
oculorum sensu efficit: sicut in libro quarto, itemque
in septimo disseruisse me recolo. Est autem hoc coelum
oculis conspicuum, unde luminaria et sidera
effulgent, excellentius utique omnibus corporeis elementis,
sicut oculorum sensus excellit in corpore.
Quia vero spiritus omnis omni est corpore sine dubitatione