PL 34, col. 467
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
praestantior, sequitur ut non loci positione,
sed naturae dignitate praestantior sit natura spiritualis
isto corporeo coelo, etiam illa ubi rerum corporalium
exprimuntur imagines.
33.
Hic existit quiddam mirabile, ut cum prior sit
corpore spiritus, et posterior corporis imago quam
corpus, tamen quia illud quod tempore posterius est,
fit in eo quod natura prius est, praestantior sit imago
corporis in spiritu, quam ipsum corpus in substantia
sua. Nec sane putandum est facere aliquid corpus in
spiritu, tanquam spiritus corpori facienti, materiae
vice subdatur. Omni enim modo praestantior est qui
facit, ea re de qua aliquid facit; neque ullo modo spiritu
praestantius est corpus; imo perspicuo modo
spiritus corpore. Quamvis ergo prius videamus aliquod
corpus, quod antea non videramus, atque inde
incipiat imago ejus esse in spiritu nostro, quo illud
cum absens fuerit recordemur: tamen eamdem ejus
imaginem non corpus in spiritu, sed ipse spiritus in
seipso facit celeritate mirabili, quae ineffabiliter longe
est a corporis tarditate; cujus imago mox ut oculis
visum fuerit, in spiritu videntis nullius puncti temporalis
interpositione formatur. Itemque in auditu, nisi
auribus perceptae vocis imaginem continuo spiritus
in seipso formaret, ac memoria retineret, ignoraretur
secunda syllaba utrum secunda esset, cum jam prima
utique nulla esset, quae percussa aure transiisset: ac
sic omnis locutionis usus, omnis cantandi suavitas,
omnis postremo in actibus nostris corporalis motus
dilapsus occideret; neque ullum progressum nancisceretur,
si transactos corporis motus memoriter spiritus
non teneret, quibus consequentes in agendo
connecteret. Quos utique non tenet, nisi imaginaliter
a se factos in se. Ipsarum etiam futurarum motionum
imagines praeveniunt fines actuum nostrorum. Quid
enim agimus per corpus, quod non cogitando praeoccupaverit
spiritus, omniumque visibilium operum similitudines
in seipso primitus viderit, et quodammodo
disposuerit?
CAPUT XVII.-- Similitudines animo expressae unde innotescant daemonibus. Visiones quaedam mirae. Phrenetici. Puer aegrotans.
34.
Quae spirituales corporalium similitudines in
animo nostro, quemadmodum innotescant spiritibus
etiam immundis, vel quid obstaculi patiatur anima
nostra ex isto terreno corpore, ut eas invicem in nostro
spiritu videre nequeamus, invenire et explicare
difficile est. Certissimis tamen indiciis apud nos constitit
enuntiatas a daemonibus cogitationes hominum,
qui tamen si virtutum internam speciem possent
in hominibus cernere, non tentarent: sicut illam in
Job nobilem ac mirabilem patientiam procul dubio,
si posset diabolus cernere, nollet a tentato utique superari.
Caeterum alicubi longe jam facta quod nuntiant,
quae post aliquot dies vera esse firmentur, non
est mirandum. Possunt enim hoc efficere, non solum
acrimonia cernendi etiam corporalia incomparabiliter
praestantiore quam nostra est, sed etiam corporum