PL 34, col. 468
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
ipsorum, longe utique subtiliorum, mira velocitate.
35.
Comperimus etiam in domo constitutum patientem
spiritum immundum, dicere solere quando ad
eum venire coepisset ex duodecim millibus presbyter,
et per omnia loca itineris ubi esset, et quam propinquaret,
et quando ingrederetur et fundum et domum
et cubiculum, donec in conspectu ejus astaret. Quae
omnia etsi non oculis patiens ille cernebat, tamen
nisi aliquo modo cerneret, non tam veraciter enuntiaret.
Erat autem iste febriens, et tanquam in phrenesi
ista dicebat. Et forte revera phreneticus erat,
sed propter ista daemonium pati putabatur. Nullum
refectionis cibum accipiebat a suis, sed a solo presbytero.
Resistebat etiam suis violenter quantum valebat;
illo solo presbytero veniente quiescebat, illi tantum
subditus erat, et subdite respondebat. Nec tamen eidem
saltem presbytero illa cessit mentis alienatio
sive daemonium, nisi cum sanus esset a febribus, sicut
phrenetici sanari solent; nec aliquando postea
tale aliquid passus est.
36.
Novimus etiam sine dubitatione phreneticum
futuram mortem cujusdam feminae praedixisse; non
sane specie divinandi, sed tanquam factum ac praeteritum
recolentem. Nam cum ejus apud eum commemoratio
fieret, Mortua est, inquit, ego eam vidi
efferri, hac cum ejus corpore transierunt; cum illa incolumis
viveret: post paucos autem dies repente defuncta,
et per eum locum elata est, qua ille praedixerat.
37.
Fuit item apud nos puer, qui in exordio pubertatis
dolorem acerrimum genitalium patiebatur,
medicis nequaquam valentibus quid illud esset agnoscere,
nisi quod nervus ipse introrsum reconditus
erat, ita ut nec praeciso praeputio, quod immoderata
longitudine propendebat, apparere potuerit, sed postea
vix esset inventus. Humor autem viscosus et acer
exsudans testes et inguina urebat. Sed acutum dolorem
non continuum patiebatur, et cum patiebatur,
ejulabat vehementer cum jactatione membrorum
mente sanissima, sicut in cruciatibus corporalium
dolorum fieri solet. Deinde inter voces suas abripiebatur
ab omnibus sensibus, et jacebat patentibus oculis
neminem circumstantium videns, ad nullam vellicationem
se movens. Post aliquantum tanquam evigilans,
nec jam dolens, quae videret indicabat. Tum
interpositis paucis diebus eadem patiebatur. In omnibus
sane vel pene omnibus visionibus suis, duos se
dicebat videre, unum provectioris aetatis, alterum
puerum, a quibus ei vel dicebantur, vel demonstrabantur,
quae se audisse et vidisse narrabat.
38.
Vidit quodam die chorum piorum psallentium,
laetantium in luce mirabili, et impiorum in tenebris
diversas et atrocissimas poenas; illis ducentibus et
ostendentibus, et felicitatis aliorum, aliorumque infelicitatis
meritum insinuantibus. Hoc autem vidit die
dominico Paschae, cum per totam Quadragesimam
nihil doluisset, cui vix intervallo tridui antea parcebatur.
Viderat autem in ipso ingressu Quadragesimae
illos promittentes sibi quod per quadraginta dies nullum
sensurus esset dolorem; postea ipsi ei dederunt